Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
libet falsitatis, solum deum et eius iusticiam férendő pre oculis um prelibatus condam Johannes de Chornawoda ín humanis agendo antefato condam Ladislao Lancz super premissis summis pecuniarum, pro quibus ut premittitur easdem possessionem et porciones possessionarias eidem Ladislao Lancz impignorasset, satisfaccionem impenderit, litereque superinde expeditorie per mortem eiusdem condam Johannis erga prefatam dominam Katherinam relictam eiusdem remansefint, et easdem ipsa domina manibus suis teneat de presenti an he, more communis inquisicionis seorsum et singillatim investigando, sciât inquirat et experiatur meram plenam atque omnimodam de premissis certitudinis veritatem ; et post hec ipsarum rescite veritatis premissorum ac attestacionis et communis inquisicionis seriem cum propriis et possessionum attestancium nominibus ut fuerit expediens, ad octavas festi beati Georgii martiris nunc venturas legitimé perdurandas dicto domino nostro regi fideliter rescribatis. Dátum Bude, quadragesimo octavo die octavarum festi beati Michaelis archangeli predictarum, anno domini Millesimoquadringentesimo nonagesimo secundo. Kivûl: Amicis suis reverendis conventui ecclesie de Lelez pro nobili domina Katherina relicta condam Johannis de Charnawada contra egregium Egidium de eadem Charnawada super quadam communi inquisicione et attestacione quarto decimo die festi Epiphaniarum domini proxime venturi in facie possessionis Lazar vocate per regium et vestrum homines modo intrascripto fienda memorialis, quarum séries ut fuerit expediens ad octavas festi beati Georgii martiris nunc affuturas legitimé perdurandas est reportanda ad iudicem. Papíron, záró pecsét nyomaival. Lad. 59. nro. 42.