Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

audito Stephanus Ledeczy de Bwda pro prelibata domina Katherina in causam attracta cum procuratoriis literi s capi­tuli ecclesie Waradiensis nostram exsurgendo (in) presen­ciam, respondit ex adverso, quomodo ipsa domina Kathe­rina prescriptas dotem et res parafernales suas a prefato actore tollere et levare, easdemque porciones possessiona­rias dicti condam Johannis de Chornawoda eidem actori remittere et resignare minime vellet, ex eo, quia ipsa domina Katherina vitám suam in viduitatis condicione ac sub nomine et titulo prefati condam Johannis defuncti do­mini et mariti sui esse et existere vellet, tum quia prefatus condam Johannes certas ex eisdem porcionibus suis posses­sionariis, puta possessionem Saar vocatam, totales ac directas medietates possessionum Homok in Zathmariensi et Halmy nuncupatarum in de Wgocha comitatibus existencium adia­centes egregio condam Ladislao Lancz de Karol patri ipsius domine Katherine in certa summa pecuniarum titulo pignoris obligasset ; et in huius documentum quod eadem possessio et porciones possessionarie dicto condam Ladislao Lancz ti­tulo pignoris modo premisso obligata esset et haberentur, idem procurator dicte domine Katherine in causam attracte in persona eiusdem literas conventus ecclesie de Zenthiogh fassionales impignoraticias feria sexta proxima post festum Omnium Sanctorum in anno domini Millesimo quadringen­tesimo octogesimo quinto patenter emanatas nobis presentavit déclarantes, quod prefatus Johannes filius condam Dominici de Chornawoda coram ipso conventu personaliter constitutus, fuisset confessus in hunc modum, quomodo ipse pro quibus­dam suis necessitatibus sublevandis totalem possessionem suam Saar vocatam necnon porciones suas utputa directas medietates possessionum Homok in Zathmariensi et Halmy nuncupatarum in de Wgocha comitatibus existencium habitas, simul cum cunctis proventibus utilitatibusque et pertinenciis quibuslibet ad easdem rite et ab antiquo spectantibus et per­tinere debentibus, prelibato Ladislao Lancz de Karol in cen­tum et sexaginta fiorenis auri puri, uti eidem conventui dictum extitisset plene receptis ab eodem et levatis, infra tempus redempcionis earumdem, sub expeditoria caucione in se as­sumpta, pignori duxisset obligandas ; in quarum contrarium

Next

/
Thumbnails
Contents