Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
fuerit expediens, octavas ad predictas dicto domino nostro regi fideliter rescribatis. Dátum Bude, die dominico proximo post festum Nativitatis virginis gloriose, anno domini Millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo. Nos itaque amicabilibus peticionibus prefati domini comitis acquiescentes, unacum prenominato Paulo Ethele de Sywl homine vestro regio nostrum hominem honorabilem magistrum Johannem de Waradino socium et concanonicum nostrum ad premissam inquisicionem evocacionem et insinuacionem faciendam nostro pro testimonio fide dignum duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis conformiter retulerunt, quod ipsi feria tercia proxima post dictum festum Nativitatis beaté Marie virginis proxime preteritum, in dicto comitatu Pesthiensi simul procedendo, ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset palám et occulte diligenter inquirendo, omnia premissa et quevis premissorum singula sic et suo modo acta facta et patrata fuisse rescivissent, sicuti et quemadmodum dicto domino comiti exposita extitissent, tenorque literarum suarum per omnia contineret prescriptarum ; factaque huiusmodi inquisicione, idem homo regius serenitatis vestre dicto nostro testimonio présente die in eodem memoratum Michaelem de Kenderes in dicta possessione Gyal, ac annotatos Franciscum Bernardum et Christoforum de Paan in possessione eorum Thape-Zenthmarton predicta, contra annotatam dominam exponentem ad octavas festi beati Michaelis archangeli nunc venturi vestram regiam evocasset in presenciam, racionem de premissis reddituros efficacem, litis pendencia si qua foret inter ipsos non obstante, insinuando ibidem eisdem, ut sive ipsi octavis in predictis coram ipsa serenitate vestra compareant sive non, idem dominus cornes ad partis comparentis instanciam id faciet in premissis quod iuri videbitur expediri. Dátum duodecimo die diei inquisicionis evocacionis et insinuacionis prenotatarum, anno domini supradicto. Kivül: Domino regi pro nobili Michaele de Kenderes et aliis intrascriptis, contra nobilem dominam Katherinam relictam quondam Blasii de eadem Kenderes, ad octavas festi beati Michaelis archangeli inquisicionis evocacionis et insinuacionis par. Papíron, zárlatán monorú pecsét maradványaival. Fasc. 17. nro. 47.