Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
LXXIV. II. Lajos király előtt Drágfy János tárnokmester, Károlyi Lancz Lászlóval a tőle cserébe szerzett birtokok váltságára kétezer ötszáz forintban egyezkedik. Erdőd várában, 1520. január 23. Nos Ludovicus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod fidelis noster magnificus Johannes Dragfy de Belthewk tavernicorum nostrorum regalium magister, onera et quelibet gravamina Gasparis et Balthasaris filiorum ac puelle Magdalene filie suorum in subnotandis per omnia super se et cunctas hereditates suas assumpmendo, coram nostra personali presencia personaliter constitutus, sponte ac libère confessus est in hunc modum, quod quamvis egregius Ladislaus Lancz de Karol oneribus Sigismundi Ladislai et Dionisii filiorum, ac pu ellarum Anne et Magdalene filiarum suarum in se levatis, totales porciones suas possessionarias in possessionibus Karol predicta, ac Embel, Chomakaz, Fen, Wada, Bobald, Mezewpettry, Wezend, Kaplyan, Chanalos, Olchwa et Apathy in Zathmariensi, Gemse in de Zabolch, et Naghmwsay in de Bereg, necnon prediis Radowan, Zenthpal et Theglas appellatis in dicto Zathmariensi comitatibus existentibus habitas, que alias venerabilis magistri Stephani filii egregii condam Andrée de eadem Karol prefuissent et modo pre manibus ipsius Ladislai Lancz haberentur, simul cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet prefato Johanni Dragfy suisque heredibus et posteritatibus universis serié aliarum literarum nostrarum fassionalium die datarum presencium exinde confectarum *) titulo viaque concambialis permutacionis modo et ordine ac ex causis et racionibus literis in eisdem fassionalibus clare declaratis, in perpetuum dederit et ascripserit, tamen idem Johannes Dragfy respectum consideracionemque debitam habens ad plurima et quidem gratissima prelibati Ladislai Lancz obsequiorum et *) L. az elöbbeni oklevelet 73. sz. a. in. köt.