Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
atque alia quelibet iura sua levato et assumpto, ac Emericus Ladislaus et Benedictus filii Stephani Sándor de Herenchen ex nobili condam domina Sophia filia predicti Johannis Saagy progeniti, ab alia partibus coram nobis personaliter constituti, per easdem partes sponte et libère confessum extitit pariter et relatum in hunc modum, quod cum superioribus his diebus prenominati Michael de Zob ac magister Stephanus de Werbewcz universa bona et quelibet iura possessionaria egregii condam Blasii filii predicti olim Johannis Saagy ubilibet et in quibuscunque comitatibus huius regni Hungarie habita et adiacencia ac quocunque nomine nuncupata, per defectum seminis eiusdem condam Blasii a serenissimo principe et domino domino Lodovico dicti Hungarie et Bohemie regnorum etc. rege domino nostro graciosissimo pro se impetrassent perpetuo possidenda, tune licet partes inter prenotatas pretextu eiuscemodi bonorum ac iurium possessionariorum nonnulle contenciones et différencie mote suscitateque fuerint, tamen nunc eedem partes tum matura inter se se prehabita deliberacione, tum vero certorum proborum et nobilium virorum pro mutua pace et concordia inter easdem partes laborancium sano inducte consilio, ad talem pacis et concordie devenissent unionem perpetuo duraturam, prout nostri devenerunt in presencia eo modo : quod quamvis ex seriebus et continenciis literarum ac literalium instrumentorum factum ipsorum bonorum et iurium possessionariorum tangencium et concernencium, de voluntate utriusque partis revisarum perlectarumque et ruminatorum, possessio dumtaxat Mehy nominata in comitatu Gewmeriensi adiacens, ac medietas possessionis Iklad appellate in comitatu Pesthiensi existentis sexum femineum sequi, reliqua vero universa bona et quelibet iura possessionaria prenotati condam Blasii de Saag ubilicet habita ius solummodo masculinum concernere, ex eoque déficiente eodem in virili sexu in prelibatum dominum nostrum regem rite devoluta fuisse, et ex consequenti maiestatem suam regiam memoratis Michaeli Zoby ac magistro Stephano per defectum seminis masculini sexus ipsius condam Blasii merito de iureque donare et conferre potuisse partes prenotate plane agnoverint, ex quo tamen prefata domina Dorothea ac predicti Emericus Ladislaus et Benedictus filii ipsius III. köt. 8