Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

sagacitas humane adinvenit, ut ea que in tempore geruntur ne simul cum eodem elabantur, literarum testimonio soliden­tur; proinde ad universorum tam presencium quam futuro­rum noticiam harum serié volumus pervenire, quod nos literas serenissimi principis et domini domini Lodovici dei gracia régis Hungarie et Bohemie etc. domini nostri gracio­sissimi introductorias pariter et statutorias, pro parte egregio­rum magistri Stephani de Werbewcz personalis presencie prefati domini nostri regis locumtenentis, ac Michaelis de Zob confectas et emanatas, nobisque preceptorie loquentes et directas, honore et reverencia quibus decuit recepimus hunc tenorem continentes: Lodovicus stb. (következik II. Lajos királynak mart. 26-án kelt iktató parancsa, melynek kivonata föntebb a 61. sz. a. közölt, s ugyanazon napon kelt adomány levél mellett olvasható). Nos igitur mandatis prefati domini nostri regis in omnibus obedire cupientes ut tenemur, unacum prenominato magistro Nicolao Mylethynczy de Bö­dön homine eiusdem domini nostri regis de curia eius­dem regia per maiestatem suam ad id specialiter trans­misso, in dictisque literis suis statutoriis inter alios homines regios nominatim conscriptos expresso, unum ex nobis vi­delicet religiosum fratrem Mathiam presbiterum socium nostrum conventualem ad premissa fideliter peragenda no­stro pro testimonio fide dignum duximus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis consona voce retulerunt in hunc modum, quomodo ipsi in festő beati Gregorii pape proxime preterito aliisque diebus immédiate sequentibus ad id scilicet aptis et sufficientibus, ad facies castelli Saág appellati ac totalium possessionum similiter Saag cum vico Lwdweg appellato, necnon Saagwyfalw, Ethes, Apathfalwa et Kothrozo vocatarum, item prediorum Boz­thelek alio nomine Benethelke, Berenthfewlde, Apathmal­allya, Naghpaly, Zanas, Chôma, Haghmas, Nadasd, Wyz­wewlgh, Loreéth, Hydegkwth, Kothrozo, Pathkanwewlgye, Naghchomawewlgh, Chomaerdew et Chomathelek appellato­rum, omnino in territorio et pertinenciis predicte possessionis Saag existencium, preterea possessionum Lythke, Thewrynch et Kysdalyo vocatarum, necnon prediorum Forró et Helymba nuncupatorum omnino in Newgradiensi, item totalium pos-

Next

/
Thumbnails
Contents