Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
LXI. //, Lajos király a magtalanul elhalt Saági Balázs javait fele részben Verbőczi Istvánnak, fele részben pedig Szobi Mihálynak adományozza. Btida, 1517. mart. 26. Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod nos debitum habentes respectum ad preclaram fidem et fidelium seviciorum cumulatissima mérita fidelium nostrorum egregiorum magistri Stephani de Werbewcz personalis presencie nostre locumtenentis, ac Michaelis filii condam Pétri de Zob, que ipsi sacre primum huius regni nostri Hungarie corone deindeque maiestati nostre pro locorum et temporum condicione semper, maxime vero tempore felicis coronacionis nostre vivente adhuc paterna maiestate auspice deo solenniter facte, cum summa fidelitatis constancia exhibuerunt et impenderunt, universa bona ac possessiones porcionesque et quelibet iura possessionaria ubilibet et in quibuscunque comitatibus huius regni nostri Hungarie existentes et habita, que egregii condam Blasii filii olim Johannis de Saag prefuisse, sed per mortem et defectum seminis eiusdem condam Blasii ad sacram dicti regni nostri Hungarie coronam consequenterque collacionem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri legem atque consvetudinem rite devolute extitisse perhibentur et redacta, simul cum omni et totali iure nostro regio si quod in eisdem bonis ac iuribus possessionariis eciam alias qualitercunque haberemus, aut eedem et eadem nostram ex quibuscunque causis viis módis et racionibus concernèrent maiestatem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis campis fenetis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promontoriis, aquis fluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus, molendinis et eorumdem locis, generáliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum proventuumque integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad eadem de