Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
expost de prefata curia nobilitari quadraginta boves aratro aptos et viginti vaccas eotunc in dicta curia reclusas abinde quo sue placuisset voluntati depulisset et abegisset ; que premissa in ipsam dominam actricem post mortem prefati condam Georgii Beczk condescendissent, in quibus eidem domine actrici dempta facti potenciarii illacione et perpetracione, decem millia fiorenorum auri dampna intulisset et irrogasset, potencia mediante, in preiudicium et dampnum eiusdem domine actricis valde magnum. Supplicatum itaque extiterat maiestati nostre pro parte et in persona eiusdem domine actricis, ut eidem circa premissa de opportuno iuris remedio providere dignaremur ; quo audito Gregorius de Mykola pro prefato Ladislao in causam attracto cum procuratoriis literis iudicis curie nostre in nostram similiter exsurgendo presenciam respondit tali modo, quomodo ipse Ladislaus in causam attractus in totali premissa accione et aquisicione dicte actricis innocens esset penitus et immunis, ex parte autem prefatorum iobagionum suorum idem Ladislaus in causam attractus, si qui nunc apud ipsum et in potestate sua essent et haberentur, annotate actrici in premissis iudicium et iusticiam facere et impendere promtus esset et paratus ; et in eo idem procurator dicti Ladislai in causam attracti in persona eiusdem ipsum in signum innocencie et immunitatis sue iuramento dicte actricis per eandem ad caput ipsius in causam attracti iuxta huius regni nostri consvetudinem fiendo et deponendo submittebat ; annotatus vero procurator dicte actricis in persona eiusdem in verificacionem accionis et aquisicionis sue prenotate ipsum iuramentum ad caput ipsius in causam attracti per ipsam actricem fiendum et deponendum nobis legitimé requirentibus minime acceptabat, sed eidem per nos in premissis aliud iudicium preberi supplicabat. Pro eo nos his perceptis, iudicando commisimus eo modo, ut prenominatus Ladislaus in causam attractus tercio se nobilibus quinto decimo die festi beati Michaelis archangeli nunc venturi coram capitulo ecclesie sancti Stephani protomartiris de promontorio Waradiensi prenotato, super eo quod ipse in causam attractus in totali premissa accione et aquisicione dicti actoris (így) innocens sit et existât penitus et immunis, sacramentum prestare, et quinto decimo die huiusmodi iuramentalis