Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

Bewd-Monostora et Myske vocatis, ac prediorum ad easdem pertinencium omnino in comitatu de Zabolch existencium et habitarum, in curiam regiam traxerit in causam, exindeque eadem causa usque ad instrumentalem exhibicionem per prefatum Paulum Arthandy deducta extiterit, tamen nunc eedem partes matúra intra se deliberacione prehabita, pre­scriptam causam revisioni discussioni ordinacionique et com­planacioni sex proborum et nobilium virorum per easdem partes equaliter eligendorum submisissent, prout submiserunt nostri in presencia eo modo, ut quitquid iidem sex probi et nobiles viri per easdem partes equaliter electi in dominica Reminiscere proxime ventura in possessione Zokol predicta, visis earumdem parcium literis et literalibus instrumentis, partes inter easdem in facto prescriptarum porcionum pos­sessionariarum antedicti condam Emerici de Zokol facerent concluderent seu arbitrarentur, id ambe partes pro rato grato atque firmo habere tenereque deberent et tenerentur; tali obiigaminis vinculo mediante, quod si qua parcium prescri­ptarum termino et loco in predictis cum prefatis suis arbi­tris per se vel per suum legitimum procuratorem comparere, aut arbitrativam' composicionem eorumdem sex proborum virorum in toto vel in aliqua sui parte acceptare et obser­vare nollet seu recusaret quoquomodo, extunc talis pars contra partém alteram in premissis persistentem, solum vigore presencium in ducentis florenis auri convinceretur et convicta haberetur eo facto ; et quod causa prescripta in suo pristino vi ­gore permaneret, iudexque ordinarius in cuius scilicet presen­cia ipsa causa mota fuit, eandem in primis octavis a die datarum presencium primitus celebrandis extra omnem se­riem registri levare et fine debito terminare valeret atque posset; ad que premissa prefati Paulus Arthandy, altér Pau­lus Hódos et Ladislaus de Zokol se se personalibus eorum astanciis, annotatos vero Emericum et Albertum ac Johan­nem de Zokol virtute procuratoria prenarrata sponte obliga­runt coram nobis, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum Bude, in vigília festi Omnium Sanctorum, anno domini Millesimo quingentesimo undecimo. Papíron, alul vörös viaszba nyomott kerek pecsét maradványaival. Kül­sején közeikorú írással: Perenj Imrje lewelje, Artandj Pal perljot Hyo­dosy Páljai waljamj jozjagert, azrjul ivaljo wjegjezjes. —Miscell. nro. 44,

Next

/
Thumbnails
Contents