Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

testimonio fide dignum, quo presente Thomas de Gench vol Georgius de Dobrach sive Ladislaus deDombo ceu Anthonius de Kyde aut Franciscus de Bere neve Ladislaus de dicta Dobrach alys absentibus homo noster ab omnibus quibus in­cumbit meram de premissis experiatur veritatem, quam tan­dem nobis fideliter rescribatis. Datum Bude, feria secunda próxima ante festum beati Barnabe apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo décimo octavo. Nos igitur man­datis vestre excellencie obedire cupientes ut tenemur, unacum prefato Ladislao de Dobrach homine vestre maiestatis nostrum hominem videlicet Briccium literatum chori nostri clericum ad premissam inquisicionem faciendam pro testimonio trans­misimus, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in comitatu Zathmariensi pariter proce­dendo, a quibus decuisset et licuissetpalam et latenter habita diligenti inquisicione, talem de premissis scivissent et com­perissent veritatem, quod prefati Ladislaus Georgius et Ste­phanus fily Nicolai de Domanhyda unacum prenominatis fa­miliaribus et iobagionibus eorum ad faciem predicte posses­sionis annotatorum Jacobi et Ladislai Kaplyan vocatam (így) irruendo, non módica fena eorumdem Jacobi et Ladislai abinde potencialiter asportari fecissent, et dum ydem Jacobus et La­dislaus ac annotatus Andreas filius Marhardi Bartholomeum familiärem ipsorum amicabiliter pro repetenda dicta fena ad predictos Ladislaum Georgium et Stephanum transmisissent, tunc ydem furore repleti eundem Bartholomeum familiärem dire verberari et letaliter vulnerari fecissent, potencia me­diante, in preiudicium eorumdem valde magnum. Datum sabbato proximo post festum Divisionis Apostolorum, anno domini prenotato. K i v ű 1: Domino regi pro Andrea filio Marhardi Jacobo filio Ladislai et Ladislao filio Michaelis de Karol contra La­dislaum Georgium et Stephanum filios Nicolai de Domanhyda ac familiares et iobagiones eorum intranominatos super factis intrascriptis inquisitoria. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival. Lad. IO. nro. 2. Megvan ezen ügyben a váradi káptalan levele is, ugyancsak július 16-ról, melyben a király parancsára jelenti, hogy a hatalmaskodókat „ad octavas festi beati Jacobi apostoli nunc venturas" megidéztette. Lad. io. uro. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents