Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

universis, quod nos cum pro fidelitatibus et fidelium servicio­rum uberrimis meritis fidelium nostrorum dilectorum Andree fily Marhardi de Karol, Stephani fily eiusdem, Jacobi et Jo­hannis filiorum Ladislai, Demetry fily eiusdem Jacobi, necnon Ladislai et Bartholomei filiorum Michaelis de Karol predicta culmini nostro regio locis et temporibus sumpme incumbenti­bus laudabiliter impensis et exhibitis, tum etenim pro utilitate et cómodo predicti regni nostri Hungarie, ad predictam pos­sessionem ipsorum Karol in comitatu Zathmariensi existen­tem, nundinas seu forum liberum annis singulis in cunctis festivitatibus Sánete Trinitatis ceterisque diebus huiusmodi festum precedentibus et subsequenti bus, omnino sub ysdem libertatum et graciarum prerogativis quibus nundine libere nostrarum civitatum regalium sunt insignite, duximus annuen­dum graciose et concedendum perpetué celebraturum, absque tarnen preiudicio nundinarum aliarum liberarum; quocirca vos universos mercatores institores atque viatores et quos­libet alios tarn intráneos quam extráñeos homines presentibus affidamus certificamus et assecuramus, quatenus ad huiusmodi nundinas seu forum annuale in cunctis festivitatibus Sánete Trinitatis per nos modo quo supra perpetuo celebran conces­sas, simuleum omnibus rebus et bonis vestris tarn mereimo­nialibus quam alys quibusvis secure et absque omni pavore personarum et rerum vestrarum veniatis et properetis ac acce­datis, peractisque empeionibus et vendicionibus ceterisque ne­gociacionibus vestris nundinis in eisdem, redeatis ad propria vel alia que malueritis loca sub tutela et proteccione speciali nostre maiestatis ; et hec volumus in foris et alys locis publi­cis ad id opportunis ubique palam faceré proclamari. Datum Constancie, in festő sancti Valentini martiris, anno domini Millesimo quadringentes!rao décimo octavo, regnorum nostro­rum anno Hungarie etc. tricésimo primo, romanorum vero octavo. Hártyán, a szöveg alatt papír-szelettel borított viaszba nyomott pecséttel. Lad. i. nro. 136.

Next

/
Thumbnails
Contents