Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

X. A nyitrai káptalan előtt Dawart Farkas Miklós fia István, némely Daw árban bírt jobbágy- és zsellér-telkeit Kis­Trencséni Thar György fiának Sebestyénnek negyvenöt kis márkáért zálogba bocsátja. 1416. június 11. Nos capitulum ecclesie Nitrierisis memorie commenda­mus, quod Stephanus filius Nicolai dicti Farkas de Dawar personaliter ab una, parte vero ex altera Sebastianus filius Georgy dicti Thar de Kysthrenchen pro se similiter perso­naliter, onera siquidem Petri et Nicolai filiorum Simonis con­similiter Thar dicti de predicta Kysthrenchen fratrum suorum patruelium ad subscripta in se sponte assumpmens, coram nobis constituti proposuerunt in hunc modum, quod predictus Stephanus filius Nicolai sex sessiones seu curias suas medias iobagionales, puta quinqué in linea a plaga occidentis, sextam autem in linea a parte possessionis Kysdawar in predicta possessione Dawar in comitatu Nitriensi sita existenti habi­tas, quas dudum mediantibus literis nostris predictis filys Si­monis in quadraginta marcis denariorum parvis impignoras­set ; pro eisdem quadraginta marcis ut partes recitarunt per prenotatum Sebastianum iamdictis filys Simonis plene perso­lutis, item duas alias medias sessiones inquilinorum vulgo housthath dictas Sebastiani et Briccy de predicta Dawar, aliam autem penes domum seu curiam plebani de eadem Da­war similiter a parte predicte possessionis Kysdawar modo simili in pretacta possessione Dawar situatas, cum cunctis earumdem utilitatibus et pertinencys universis quibusvis no­minibus vocitatis ad easdem undique spectantibus, prefato Sebastiano filio Georgy dicti Thar in quadraginta quinqué marcis denariorum similiter parvis prout dixit plene ab eo­dem habitis et receptis, pignori obligasset imo obligavit nostri in presencia tamdiu possidendas et habendas, donee sibi fa­cultas suppeteret easdem a predicto Sebastiano redimendi pro sumpma pecuniarum prenotatarum omni estimacione ea­rumdem proculmota ; assumpmens nihilominus prescriptus Stephanus memoratum Sebastianum filium Georgy pretextu

Next

/
Thumbnails
Contents