Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
cccxv. A nagy-muzsaji bírák és esküitek előtt Bakó Istvánné és Kopó Albert, a Beregihágón fekvő kaszálójukat örök áron eladják Balogh Demeternek és testvérének Gergelynek. NagyMuzsaj, 148$. Nos Valentinus Kaan, Johannes Fekee, Nicolaus Marton, Ambrosius Tengee iudices iurati ceterique cives ac universi hospites de Nagmusay memorie commendamus tenoré presencium quibus expedit universis, quod veniendo in presenciam nostri domina Anna coniunx Stephani Bako filia condam domine Prisce, et Albertus Copo, coram nobis fassi extiterunt tali modo, quomodo unum fenetum in territorio Bereghyhago in Nagymusay in vicinitatibus parte meridionali Galli Toth, parte autem septemtrionali Demetry Balogh existentem, eundem fenetum cum cunetis suis utilitatibus ac pertinencys ad eundem expectantibus, dederunt vendiderunt coram nobis eidem Demetrio Balogh ac fratribus scilicet Gregorio ac Petro similiter Balogh floreno uno ac denarys quatuor plenarie coram nobis solutis, imo in filios filiorum heredumque suorum successores iure perpetuo ac irrevocabiliter possidendum tenendum pariter et habendum, nullo contradictore quomodolibet obstante ; vinculo imposito tali, quod si temporum dehinc processibus ydem aut aliqui ad eorumdem expectantes eundem Demetrium Balogh aut fratres prefatos racione empcionis prefati feneti intra vel extra iudicium aut quovismodo impediré niterentur, extunc in vicio calumnie convinci dinoscantur vigore et testimonio presencium mediante. Datum in Nagymusay, anno domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo quinto. Papíron, alul rongált pecsét maradványaival. Lad. 16. nro. 10.