Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

cauciusque contra ipsum cesarem procédant, piacúit eciam tuum et aliorum fidelium nostrorum, quibus omnibus prospe­ritás nostra et regni nostri utilitas non minus quam nobis cordi esse debet, auxilia postulare, ut scilicet defectum gen­cium nostrarum cum tuo et aliorum adiutorio suppleamus, vel pocius ut copias nostras maiore numero ad cerciorem regni nostri utilitatem et profectum augeamus; quamobrem sub no­stra fiducia quam de fidelitate tua habemus, fidelitatem tuam requirendam duximus et rogandam, eidem nihilominus com­mittentes, quatenus statim (accep)tis presentibus, duodecim équités armígeros bene expeditos disponere et unacum eis ad hanc expedicionem nostram personaliter ad (maiestatem) no­stram venire debeas, ut unacum illis, uno dumtaxat mense ab eo tempore quo ad maiestatem nostram perveneris, nobiscum exercituari possis; cert(ificam)us autem fidelitatem tuam, quod nos ultra unum mensem te non retinebimus, et insuper ultra illam graciam qua nos huiusmodi servicia tua semper re­cognoscere studebimus, eciam expensas quas ad huiusmodi gentes habueris, integre refundemus ; aliud ergo rogamus, fidelitas tua non fa(ciat in quant)um cupit nostram et regni nostri utilitatem in melius promoveri. Datum in castris exer­citus nostri sub obsidione oppidi Hainburg, (ter)cio die festi Nativitatis beate Marie virginis, anno domini Millesimo qua­dringentesimo octuagesimo secundo. Papíron, alúl a királyi pecséttel. Lad. I. nro. 235. CCCIV. A leleszi convent I. Mátyás királynak Julius j-én kelt rendeletére jelenti, hogy Károlyi Lancz Lászlónak Erdödi Drágfy Bertalan ellen többrendbeli hatalmaskodások miatt indított perében a vizsgálatot teljesítette. 1482. sept. íj. Serenissimo principi domino Mathie dei gracia regi Hungarie Bohemie etc. domino ipsorum gracioso Johannes doctor prepositus et conventus ecclesie sánete crucis de Lelez oraciones in domino devotas perpetua cum fidelitate, Vestra

Next

/
Thumbnails
Contents