Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in festő beatorum Tiburcy et Valeriani martirum proxime pretérito in dicto comitatu Pestiensi simul procedendo, ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset palám et occulte diligenter inquirendo, omnia premissa et quevis premissorum singula sic et suo modo acta facta et patrata fuisse rescivissent, sicuti et quemadmodum eidem vestre personali presencie dictum extitisset, tenorque literarum vestrarum per omnia contineret prescriptarum ; habitaque huiusmodi inquisicione, memoratus homo vestre serenitatis dicto nostro testimonio presente, die in eodem prefatos Johannem magnum necnon Balthasar et Gaspar de Pakon in eadem Pakon, ac Valentinum Monary de Leb in eadem Leb, necnon Johannem et Nicolaum de Harthyan in eadem Harthyan, Johannem Blasko ac Georgium de Halom in eadem Halom, necnon Sigismundum de Kalwa in eadem Kalwa, et Paulum de Leb in eadem Leb, preterea nobiles dominas Elenam dicti Johannis magni, ac Annam prefati Gaspar consortes, necnon alteram Elenam matrem eorumdem Johannis Balthasar et Gaspar similiter in eadem Pakon, et Elizabeth Johannis de Harthyan consortem in eadem Harthyan, ceterum vero Bartholomeum Kaiman de Alberthy ac Johannem Nagh in eadem Alberthy, porcionibus scilicet eorum possessionarys possessionibus in eisdem habitis, contra annotatos exponentes ad octavas festi beati Georgy martiris nunc venturas vestram personalem evocasset in presenciam racionem de premissis reddituros efficacem, litis pendencia si qua foret inter ipsos non obstante, prenominatos iobagiones prefatis Johanni magno ac Balthasar et Gaspar statuere committendo, insinuando ibidem eisdem ut sive ipsi octavis in eisdem coram ipsa vestra personali presencia compareant et dictos iobagiones prefati Johannes Balthasar et Gaspar statuant sive non, eadem ad partis comparentis instanciam id faciet in premissis quod iuri videbitur expediri. Datum sexto die diei inquisicionis evocacionis et insinuacionis prenotatarum, anno domini supradicto. Kivül: Personali presencie regie maiestatis pro Blasio de Kenderes et alio infrascripto contra Johannem magnum de Pakon et alios infrascriptos ad octavas festi beati Georgy