Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
quod licet inter ipsos racione et pretextu totalis possessionis Apathy vocate in comitatu Zathmariensi existentis habite ipsum Johannem perpetué empcionis titulo concernentis litis et controversionis materié mote fuerint et suscítate, ac in curia regia diucius ventilate extiterint, *) tarnen quia eadem possessio Apathy prefatos Michaelem Andreám et Ladislaum tum racione vicinitatis tum vero linee consangvineitatis sicuti prefatum Johannem ad emendum et ad se quovis titulo recipiendum equali iure concernere dinosceretur, ob hoc eedem partes fraternali ducti amore, volentes peramplius in pacis pulchritudine permanere, sopitis prius inter se premissis litibus controversys et eorum processibus universis, sumptibusque et laboribus eorumdem in prosecucione ipsius cause factis finem imponere decisivum, in facto dicte possessionis Apathy taliter se concordasse retulerunt imo concordarunt nostri in presencia tali modo, quod quia prefatus Ladislaus filius Ladislai Lancz eidem Johanni quadraginta florenos auri in redempcionem directe et equalis medietatis antedicte possessionis Apathy dedisset et persolvisset, ideo ipse Johannes eandem directam et equalem medietatem eiusdem totalis possessionis Apathy eidem Ladislao Lancz pacifiée possidendam remisisset et resignasset, manus suas de eadem penitus excipiendo, reliquam vero medietatem eiusdem possessionis Apathy ydem Michael Andreas et Johannes fily Bartholomei inter se in tres rectas et coequales partes dividere tenebuntur, quarum due partes prefatis Michaeli et Andree, tercia vero pars earumdem memorato Johanni cederé deberent in porciones perpetué possidende ; tali tarnen sub condicione, quod dum et quamprimum prefati Michael et Andreas antedicto Johanni modo simili quadraginta florenos auri in redempcionem et omnimodam satisfaccionem pretactarum duarum parcium directe et equalis medietatis sepefate possessionis Apathy darent et persolverent, extunc mox ipse Johannes pretactas duas partes dicte medietatis possessionis Apathy eisdem Michaeli et Andree pacifice et quiete ac absque omni litigionario processu remittere et resignare deberet et teneretur; ad quod se idem Johannes personali sua astancia sponte obligavit coram nobis, testimonio presencium mediante. Da*) L. föntebb a 290. 293. és 294. sz. a. közölt okleveleket.