Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

CCXCI. A pozsonyi káptalan elolt Themesközy Miklós, Pozsony vármegyében fekvő líjfalusi birtokrészeit zálogba adja Dinnyéi Vas Andrásnak. 147g. június 4. Nos capitulum ecclesie Posoniensis memorie commen­dantes tenoré presencium significamus quibus expedit uni­versis, quod nobilis Nicolaus filius condam Johannis Themes­kezy de Bäka pro se et pro nobili domina Anna vocata génitrice sua, relicta eiusdem condam Johannis Themeskezy, onera et quelibet gravamina omnium heredum fratrum et proximorum suorum super se assumcndo ab una, partibus vero ab altera Andreas Was de Dynnye coram nobis perso­naliter constitute per prefatum Nicolaum Themeskezy sponte et libere confessum extitit et relatum in hunc modum, quo­modo ipse pro quibusdam necessitatibus suis ipsum ad pre­sens urgentibus evitandis, quasdam omnes et totales porcio­nes suas possessionarias in possessione Wyfalw vocata in comitatu Posoniensi existenti habitas necnon et partem suam molendini ibidem habiti ipsum quovis iuris titulo legitime concernentes, simul cum cunetis suis utilitatibus et pertinen­cys quibuslibet, terris puta arabilibus, agris et culturis cultis et incultis, pratis fenetis et fenilibus ac pecorum pascuis, cam­pis silvis nemoribus rubetis virg'ultis arundinibus aquis fluvys piscinis piscaturis et molendinorum locis aquarumque decur­sibus, item proventibus taxis steuris tarn ordinarys quam extraordinarys, reditibus et emolumentis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integrita­tibus universis ad dictas porciones possessionarias undique et quomodolibet spectantibus et pertinentibus, supradicto Andrée Was eiusdemque heredibus et posteritatibus univer­sis pro quadraginta florenis auri puri hungaricalis monete iusti et legális ponderis, ab eodem uti dictus Nicolaus The­meskezy nobis retulit habitis levatis ac plenarie et in effectu perceptis, pignori obligasset ac ad utendum tenendum possi­dendum pariter et habendum collocasset, obligavitque et collocavit coram nobis ; assumens nihilominus prenominatus

Next

/
Thumbnails
Contents