Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

benchim declarans, eisdem actoribus ex parte memoratorum in causam attractorum per nos in premissis iuris equitatem petivit impertiri ; quo audito prefatus Sigismundus pro se personaliter et pro ipso Frank cum procuratorys uteris dicti conventus in nostram exsurgendo presenciam respondit ex adverso, quod ipse et annot'atus Frank in totali premissa ac­cione ipsorum Ladislai et Andrée innocentes essent penitus et immunes ; et quia prefatus procurator dictorum actorum accionem eorumdem prenotatam nullo ampliori documento comprobabat sed eisdem iuxta vigores preexhibitarum trium literarum inquisicionalium per nos iudicium preberi postula­bat, pro eo unacum regni nostri nobilibus iudicantes commi­simus eo modo, ut prefati Sigismundus et Frank centesimo se nobilibus, quilibet videlicet eorum quinquagesimo se, ita sci­licet ut annotatus Sigismundus octavo die festi beati Jacobi apostoli coram capitulo ecclesie Agriensis, sepefatus autem Frank octavo die festi beati Michaelis archangeli terminis post se se consequenter affuturis, coram prefato conventu ecclesie de Lelez, super eo quodipsi in totali premissa accione et aquisicione dictorum actorum innocentes sint existant pe­nitus et immunes, sacramenta prestare, et post hec ipsarum iuramentalium deposicionum series partes in literis memorati capituli Agriensis et conventus ad octavas dicti festi beati Michaelis archangeli legitime perdurandas nobis reportare teneantur ; quia autem prefati in causam attracti iudicia sexa­ginta et trium marcarum in processu presentis litis in ipsos accumulata nunc iudici et prefatis actoribus persolvere de­bentes non persolverunt, ideo ipsi in dictis octavis beati Mi­chaelis archangeli cum duplo persolvere teneantur. Presentes autem propter obitum comitis Simonis de Rozgon iudicis cu­rie nostre et nondum elección em alterius iudicis curie nostre celeremque expedicionem causarum regnicolarum nostrorum, sigillo prefati comitis Simonis erga protonotarium suum re­manente, certis signis in eodem de novo factis, fecimus con­signari. Datum in Vissegrad, vigésimo octavo die termini prenotati, anno domini Millesimo quadringentesimo quarto décimo. Papíron, hátán Ids kerek pecsét nyomaival. Lad. 14. nro. 118.

Next

/
Thumbnails
Contents