Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

ccxxyi. /. Mátyás király a Bod Márton szent-györgyi várnagy cs Lengyel Miklós hűtlensége ?niatt fölök elvett berivoy-szent­iváni és polichnai birtokrészeket Körös vármegyében, Ken­derest Balázsnak adja. Prodavitz, 1465. dec. 8. commissio propria domini regis. Nos Mathias dei gracia rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. memorie commendaraus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod nos pro fidelibus servicys fide­lis nostri egregy Blasy de Kenderes per eum nobis et sacre corone regni nostri exhibitis, porciones possessionarias in pos­sessione Berywoyzenthiwan in comitatu Crisiensi existenti habitas, nunc ut dicitur apud Martinum Bodh castellanum castri Sancti Georgy a nobili Stephano de eadem Berywoy­zenthiwan titulo pignoris existentes, et item similiter porcio­nem possessionariam Miklós poloni in possessione Polychna in eodem comitatu Crisiensi existenti habitam, que per notam inficlelitatis ipsorum in quam ipsi ex eo quod de castro Sancti Georgy inter alia mala in hoc regno nostro predas spolia et latrocinia pluries commisissent, novissime vero ipsum c a­strum Sancti Georgy nobis inobsidione teñen­tibus, ipsi in eodem adversarys nostris coniuncti contra nos rebellando, se nobis et regno nostro manifestos adversarios ostenderunt, incurrissent, iuxta consvetudinem huius regni nostri ad nostram collacionem rite et legitime devolute esse perhibentur, simul cum cunetis suis utilitatibus et pertinencys quibuslibet, premissis sie ut prefertur stantibus et se haben­tibus, memorato Blasio de Kenderes suisque heredibus et posteritatibus universis dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus prefatam porcionem pos­sessionariam in Polychna habitam in perpetuum, aliam vero porcionem in Berywoyzenthiwan existentem tamdiu tenen­dam et possidendam, quousque eandem ille cui redempeio eiusdem magis competit, ab eodem Blasio de Kenderes re­dimerit ; salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testi­monio literarum mediante. Datum in Prodawycz, in festo Con­24*

Next

/
Thumbnails
Contents