Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

CCXI. Szatmár város bírája és esküit polgárai Tivadarfalvi Veres Jakabnak és Veres Miklósnak Meggyest Gergely-deák ellen való tizennyolcé arany forintnyi követelések ügyében ítél­nek. Szatmár, 1462. mart. ig. Nos Matheus Halárus dictus iudex de Zathmar, iurati ceterique cives ac universi hospites de eadem memorie com­mendantes tenoré presencium significamus quibus expedit universis, quod circumspecti et providi viri Johannes pellifex dictus Zakalus, et alter Johannes Abran, necnon Andreas pellifex pro tempore iurati coram nobis accedentes in pre­senciam fassi extiterunt, quomodo nobiles viri Jacobus dictus Weres et Nicolaus similiter dictus Weres de Thywadarfalva, Paulus Bekeni, necnon discretus vir Benedictus presbiter, tem­pore circumspecti Johannis Wngi alias iudicis, super Grego­rium literatum Meggesy decern et octo florenos auri puri iure mediante re obtinuissent, et domum prefati Gregory li­terati dicti Meggesy penes domum relicte Sebastiani Logo a parte orientali, ab alia vero parte penes domum Demetry Ko­nyary a parte occidentali, secundum consvetudinem nostre civitatis predictos decern et octo florenos auri per annum et unum diem prefatis nobilibus estimaverant tenere possidere et habere ; cum tarnen revoluto anno et una die, eodem Gre­gorius literátus dictos florenos auri non habente unde per­solvere, et iam tempore circumspecti Gregory sartoris simili­ter alias iudicis accesserunt ad prefatam domum, ibique ean­dem domum usque ad magnam statuam porte a parte eadem domus, retro stubam vero usque ad magnam statuam stabuli, annotatos nobiles Jacobum Weres, Nicolaum similiter Weres, Paulum Bekeni, necnon discretum dominum Benedictum pre­sbiterum in dominium ipsius domus introduxerunt et statuerunt iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum possidendum pari­ter et habendum, nemine contrarium inferente ; nihilominus hoc non pretermitiendo, quod racione huiusmodi introduccio­nis et tradicionis ambabus partibus perpetuum silencium im­ponimus sub pena calumpnie observare, harum literarum no-

Next

/
Thumbnails
Contents