Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

CLXXXIV. Garai László nádor előtt Bajoni István és Sztárt (Esz­lári) Albert oly szerződésre lépnek, hogy magtalan haláluk esetében egyik a másiknak birtokait örökölje. Buda, 1456. április 21. Nos Ladislaus de Gara regni Hungarie palatínus et iu­dex comanorum memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod nostri venientes in presenciam egregius Stephanus de Bayon ab una, et Al­bertus filius Emerici de Ztaar partibus ab altera, per eundem Albertum confessum et relatum extitit in hunc modum, quod quia ipse zelo fraterno et linea consangvineitatis cum prefato Stephano foret colligatus, ideo volens eandem vim fraternam in perpetuum conservare, si temporis in successu nutu divino sibi ex hoc seculo absque heredum solacio decedere contin­geret, extunc directa et equalis medietas possessionis Ztaar simulcum molendino in facie eiusdem possessionis sito ac theolonio (így) in eadem possessione exigi sólito, preterea medietates possessionum Megyer et Zenth-János, item quarta pars possessionum Marya et Fanchyka necnon prediorum Zenth-Janos et Lathohaza vocatorum, omnino in comitatu Bihoriensi existencium et habitarum, que scilicet medietates et partes possessionum ac prediorum a Georgio de Bathyan fratre suo condivisionali ad Emericum patrem ipsius Alberti consequenterque ipsum Albertum necnon posteros et super­stites eiusdem universos iure hereditario fuissent devolute, ad eundem Stephanum de Bayon ac posteros et superstites eiusdem universos perpétue condescendant et devolvantur eo facto. Ex altera vero parte memoratus Stephanus sponte con­fessus est in hunc modum, quod si ipsi quoque ex hoc seculo commigrare contingeret absque heredum solacio, extunc uni­verse possessiones porcionesque possessionarie ipsum omnis iuris titulo concernentes in quocunque essent comitatu, quas ipse aquisivisset aquireretque in futurum, ad dictum Alber­tum condescendant et devolvantur eo facto. Ad quod se par­tes annotate sponte et coram nobis obligarunt presencium

Next

/
Thumbnails
Contents