Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

recte processissent et venissent ad priorem locum seu monti­culum ubi scilicet consignacionem premissam incepissent, et ibi terminassent; per quas scilicet reambulaciones et con­signaciones particulam terre contenciose de predio Baromlak per in causam attractos occupatam ydem actores imposuisse et per dictos in causam attractos occupatam fore recitabant, idemque Blasius ipsam terram inclusam non terram predy Baromlak sed terram possessionis sue Rezege predicte esse et existere recitasset; quam quidem terre particulam ut ydem regy et nostri homines unacum alys probis et nobilibus viris inibi adtunc existentibus deum et eius iusticiam pre oculis ferendo animo metiri et visu considerare potuissent, terram contenciosam in eodem predio Baromlak ad partem occiden­talem adiacere et ipsam terram ad duo aratra regalis men­sure existere et se extendere conspexissent ; quibus quidem reambulacionibus consignacionibus et revisionibus peractis, in facie eiusdem terre contenciose consedendo, a vicinis et commetaneis predicti predy Baromlak ac nobilibus compro­vincialibus dicti comitatus Zathmariensis per ipsas partes illuc convocatis et congregatis, ad fidem eorum deo debitam fidelitatemque vestre serenitati ac sacro vestro dyademati conservandam tacto dominice crucis signo per eos prestitam, taliter de premissis inquisivissent omnimode certitudinis ve­ritatem : quod primo Stephanus filius Johannis de Iklod nobi­lis de Rezege commetaneus dixit se veraciter scire, quod ilia particula terre quam dicti actores per premissam reambula­cionem et consignacionem metalem inclusissent, esset terra predy ipsorum actorum Baromlak vocati et ad dictam par­tem occidentalem se extenderet, quam terram seu predium alias ipsis actoribus restatuissent et quam tandem ydem Geor­gius de Rezege et fily sui prenotati a manibus eorumdem no­bilium de Karol occupassent; item Lucas filius Demetry Dobo de Kewres ut asserebat nobilis de dicta Rezege commetaneus ex scitu sicut Stephanus de Iklod, item Johannes filius Lau­rency de Kewres ut retulisset nobilis de dicta Rezege com­metaneus ex scitu sicut antedictus Stephanus, item Johannes filius dicti Stephani fily Johannis de Iklod nobilis de dicta Rezege commetaneus ex scitu sicut predictus Stephanus pa­ter suus, item Michael filius Stephani fily Ernew de Barrabas

Next

/
Thumbnails
Contents