Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
cipiendo ab una, parte vero ab altera Demetrius filius Jacobi de Karol, qui similiter personaliter pro se ac pro Ladislao dicto Lancz et Bartholomeo filys Michaelis, necnon Johanne filio Ladislai de dicta Karol similiter patruelibus condivisionalibus fratribus suis, quorum modo simili omnia gravamina super se assumpmendo, coram nobis constituti, ydem Ladislaus et Blasius sunt confessi in hunc modum, quod quia ipsi ex serie literarum comitis Stephani de Bathor iudicis curie regie fassionalium ad fassionem Andrée fily Pauli de dicta Kyde super facto possessionis seu predy ipsorum Mezewrezege vocati in sua ac ipsorum personis factam emanatarum id certitudinaliter agnovissent, ut si divina clemencia annuente dictum predium Mezewrezege a manibus alienis cum dictis nobilibus de Karol in communi expensa reoptinere valerent, tunc ipsum predium cum eisdem nobilibus de Karol in duas rectas dividere tenerentur partes coequales, ideo ipsi eisdem nobilibus de Karol hoc spopondissent, ut quitquid prefatus Andreas filius Pauli fráter ipsorum cum ipsis videlicet nobilibus de Karol in facto restitucionis et divisionis dicti predy Mezewrezege faceret et disponeret, eidem consensum prebendo in nullo contradicerent, sed omnibus dictis factis et disposicionibus per ipsum Andreám ut premittitur facto in premisso et in futurum determinandis benivole consentirent et pro rato acceptarent, tali obligaminis vinculo mediante, quod si hoc temporum in eventu faceré nollent et prémisse disposicioni dicti Andrée in aliquo obviarent, extunc totalis eorum et dictorum fratrum ipsorum porcio in dicta Mezewrezege habita in dictos nobiles de Karol condescendi et devolví deberet eo facto ; prefatusque Demetrius in recompensan! premissorum ipsis nobilibus de Kyde id assumpsisset, quod si volente deo ipse et dicti sui fratres aliquam porcionem in dicto predio Mezewrezege a manibus alienis optinere valerent, tunc talem porcionem cum ipsis nobilibus de Kyde similiter in duas dividere tenerentur partes rectas et coequales ; voluerunt eciam ipse partes, ut si ipsarum parcium aliqua absque prolibus ex hoc seculo migraret, extunc porcio talis partis deficientis in partem superviventem et eiusdem successores condescendi et derivari debeatur ipso facto ; ad que se partes prenótate personali eorum astancia, prelibatos-