Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

Báthori István országbíró előtt Cholnok Lörincz és Miklós, néhai anyjuknak Lányai Torma László özvegyének hozománya és jegyruhái dolgában, Lányai Domokos fiaival: Antallal és Jánossal, egyezségre lépnek. Bátor, 1437. febr. 20. Nos comes Stephanus de Bathor iudex curie domini Si­gismundi dei gracia romanorum imperatoris semper augusti ac Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. regis memorie commendamus, quod Laurencius dictus Cholnok de Omor pro se personaliter onus vero Nicolai fratris sui ad infrascripta super se et bona sua assumpmendo ab una, parte siquidem ab alia Anthonius filius Dominici de Lonya pro se similiter per­sonaliter gravamen Johannis fratris sui ad subnotanda con­similiter super se et bona sua recipiendo, coram nobis consti­tua sunt confessi in hunc modum, quod licet idem Laurencius et Nicolaus Cholnuk eosdem Anthonium et Johannem de Lonya racione et pretextu quarumdam dotis et rerum parafernalium condam nobilis domine relicte Ladislai Thorma de eadem Lonya, matris utputa annotatorum Laurency et Nicolai Chul­nuk, in curiam regiam traxerint in causam in ipsaque causa usque nunc processerint, tarnen ipsi componentibus probis et nobilibus viris taliter inter se concordassent, quod idem Lau­rencius Chulnuk premissam dotem et res parafernales prefate domine eisdem Anthonio et Johanni pro centum et quinqua­ginta florenis auri indulsisset et remisisset, super eisdemque dote et rebus parafernalibus ipsos Anthonium et Johannem quitos reddendo atque satisfactos, ipseque Anthonius de Lo­nya totales porciones suas et dicti Johannis fratris sui posses­sionarias in possessione Namen vocata in comitatu de Beregh existenti habitas, simuleum porcione tributi ibidem exigi so­liti, ipsis Laurencio et Nicoiao Chulnuk pro eisdem centum et quinquaginta florenis auri impignorasset, imo idem Lauren­cius suo et dicti fratris sui (nominibus) remisit et induisit qui­tosque reddidit, prefatus autem Anthonius de Lonya similiter suo et dicti fratris sui nominibus sub oneribus in superiori­bus conscriptis impignoravit coram nobis, eo modo, ut dum et

Next

/
Thumbnails
Contents