Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

Aduiga et Margaretha vocatarum filiarum suarum ex eadem domina procreatarum in se et suas hereditates assumpmendo ab una, parte vero ex alia Ladislaus filius Michaelis de Hencz­hyda consimiliter onera et gravamina nobilis domine Anne matris et Nicolai fratris suorum similiter in se et suas here­ditates assumpmendo, coram nobis personaliter constituti sunt confessi in hunc modum, quod licet ipsa domina Katherina relicta condam Petri de Gyapol nunc consors sua scilicet Lancz de Karol, prefatos Ladislaum filium Michaelis et nobi­lem dominam Annam matrem eiusdem in eo, ut mortuo pre­fato condam Petro primo domino et marito eiusdem, annota­tus condam Michael filius Stephani de Henczhyda ac ipsa domina Anna consors sequenterque et ipse Ladislaus filius eiusdem Michaelis universas res et quelibet bona mobilia in ipsam dominam Katherinam ab ipso Petro de iure devolutas et redacta ab eadem abstulerint et asportaverint, insuperque ipsam de iuribus possessionarys impignoraticys annotati quon­dam Petri domini sui sine solucione dotis et rerum suarum parafernalium excluserint, eundem Ladislaum et dominam matrem eiusdem in causam convenerit in eademque causa diucius processerit, tarnen ipse Lancz composicione proborum virorum suo et nomine procuratorio prescriptoque onere in persona dicte domine Katherine consortis sue in se assumpto, prescriptam causam condescendí faciendo, eundem Ladislaum ac predictos dominam matrem et Nicolaum fratrem eiusdem super prescripta accione sua et dicte domine sue consortis, dote et rebus parafernalibus eiusdem domine quibus ipsa easdem acquirere deberet salvis remanentibus, tarn idem Lancz quam annotatus Ladislaus oneribus prescriptis in se assumptis, super universis iniurys dampnis nocumentis acti­bus potenciarys et generaliter quibusvis malorum generibus, cassatis cunctis ipsorum literis causalibus inquisicionalibus protestatorys affirmatorys et alys quibusvis factum potencia­rium tangentibus, sese mutuo et alternatim reddidissent et commisissent expeditos; insuper idem Ladislaus de Hencz­hyda suo et predictorum domine matris ac fratris suorum no­minibus pro totali satisfaccione prescriptarum rerum et bono­rum annotati Petri de Gyapol eidem Lancz ac annotate do­mine Katherine consorti eiusdem trecentos et nonaginta flore-

Next

/
Thumbnails
Contents