Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
incipiens a parte possessionis Keserew existens dicto Jacobo, reliqua vero medietas eiusdem similiter a dicto fossato incipiens a parte dicte possessionis Adon adiacens prefatis Ladislao de Scepes ac Petro et Nicolao fratribus eiusdem cessissent et divisissent in porciones ; predictum autem predium Ragald et silvas ac terras arabiles necnon prata et certas utilitates earumdem possessionis Adon et predy Ragald tamdiu donee inter ipsos equali mensura divideri poterunt, communi usui reliquissent ; tandem vero aliquo temporis intervallo adveniente magistro Georgio de Zador homine eiusdem domini nostri imperatoris literis in predictis inter alios nominatim conscripto, cum nos unacum eodem vice iterata ac rursum et de novo nostrum hominem videlicet virum discretum predictum Anthonium sacrastiarium rectorem dicti altaris sancti Lodovici pro dictis utrisque partibus nostro pro testimonio trasmisissemus, qui demum exinde ad nos reversi nobis consona voce retulerunt, quod ipsi feria sexta próxima ante festum beati Egidy abbatis proxime preteritum ad faciem dicte possessionis Adon et dictarum possessionariarum porcionum ipsius Jacobi in eadem habitarum ac predy Ragald accedendo, eandem divisionem inter dictas partes volentibus eisdem iuxta continenciam dictarum literarum adiudicatoriarum perfecte et debito modo factam et celebratam fuisse vidissent et conspexissent, ideo in eodem statu permisissent; nihilominus eadem iura possessionaria modo premisso inter dictas partes sequestrata eisdem partibus parciumque heredibus et posteritatibus eo iure quo ipsis dinoscitur (így) pertinere, statuissent et commisissent perpetuo possidenda, contradiccione ipsarum parcium sibi in vicem obviare non valente et aliorum quorumlibet non obstante. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes literas nostras privilegíales sigilli nostri autentici munimine roboratas duximus concedendas. Datum secundo die festi Nativitatis beate Marie virginis, anno domini Millesimo quadringentesimo tricésimo quinto ; honorabilibus viris dominis Conrado prepósito, Petro lectore, Paulo cantore, Ladislao custode, alysque canonicis ecclesie nostre predicte salubriter existentibus et devote. Hártyán, rózsa-színű selyem zsinóron függő pecséttel. Lad. 19. nro. II.