Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

predy Ragald appellati apud manus ipsarum parcium existen­cium, vicinis et commetaneis earum universis inibi legitime convocatis et eisdem atque dicto Ladislao filio Johannis de Scepes et Nicolao filio Mathie de Perch actorum (így) perso­naliter pro se ac pro annotato Petro Zanyo cum procuratorys literis nostris adherentibus, necnon antedicto Jacobo filio La­dislai de Vethes in causam attracto presentibus accedendo, ibique licet homo regius de curia regia ad id specialiter depu­tatus ad infrascriptam divisionem faciendam ad predictum terminum non venerit, tarnen eedem partes inter se unanimes et concordes extitissent ; imo de earumdem parcium ultrónea volúntate, ne dictus terminus eisdem iuridice assignatus sim­pliciter preteriré!, eandem porcionem possessionariam ipsius Jacobi in dicta Adon existentem et dictum predium Ragald cum omnibus ipsarum utilitatibus et pertinencys quibuslibet in duas rectas et condecentes partes modo subnotato divisis­sent : quod primo domum seu fundum curie honorabilis viri condam domini Thome prepositi in fine ipsius possessionis Adon a parte possessionis Tarcha existentem prefatis La­dislao de Scepes, Petro dicto Zanyo et Nicolao de Perch acto­ribus pro loco sessionali, item tredecem sessiones in eodem ordine incipiendo ab ipsa domo penes fluvium seu pratum Er vocatum ad partem meridionalem directe eundo usque por­cionem possessionariam quam nunc Stephanus Georgius et Michael fily Ambrosy de dicta Vethes in dicta Adon conser­varent, eidem Jacobo de Vethes, item incipiendo a dictis por­cionibus eorumdem filiorum Ambrosy eandem excludendo in eodem ordine directe eundo penes idem pratum et inter Maclabytho et idem pratum Er versus possessionem Keserew usque finem quoadusque sessiones possunt locari similiter eidem Jacobo, preterea incipiendo a domo plebani versus pla­gam meridionalem a parte possessionis Zekelhyd primo unam sessionem populosam dictorum filiorum Ambrosy similiter excludendo in eodem ordine directe eundo versus dictam pos­sessionem Zekelhyd usque Maklabitho similiter dicto Jacobo, deinde saliendo ad aliam plateam in simplici ordine ad par­tem orientalem directe eundo quindecim sessiones populosas dictis Ladislao de Scepes ac Petro et Nicoiao de Perch, item ibidem in eodem ordine duas sessiones iobagionales eidem

Next

/
Thumbnails
Contents