Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

riem cum contradictorum et evocatorum si qui fuerint, vici­norumque et commetaneorum qui prémisse statucioni intere­runt nominibus, terminoque assignato, nobis fideliter rescri­batis. Datum Tirnavie, sabbato proximo ante festum Pente­costés, anno domini M m0 quadringentesimo tricésimo quinto ; regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quadragesimo nono, romanorum vigésimo quinto, Bohemie décimo quinto, im­pery vero secundo. Nos igitur mandatis vestre serenitatis in omnibus obedire cupientes ut tenemur, unacum prefato David filio Nicolai de Magyarbei homine vestro nostrum hominem videlicet Mathiam de Taurino notarium seu scribam nostrum ad infrascriptam statucionem faciendam nostro pro testimo­nio fide dignum duximus transmitteiidum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi feria secunda próxima ante festum Nativitatis beati Johannis Ba­ptiste proxime preteritum ad faciem prefate porcionis posses­sionarie Molomfelde vocate, vicinis et commetaneis suis uni­versis inibi legitime convocatis, et Michaele filio Andoch ac nobili domina consorte eiusdem vicinis, item Baria iobagione nobilis domine relicte condam Petri dicti Graff in possessione Wedred commorante commetaneo presentibus accessissent, et dum idem et eandem eisdem utroque Michaeli et Nicolao statuere voluissent, tunc Georgius literátus de Zerdahel in persona Pauli fily Balfardi de Vereskew, item Johannes filius Gregory et Nicolaus filius Jacobi de Kerthwelesd in ipsorum ac Gaspar fratris ipsius Nicolai necnon Georgy fily Johannis et Michaelis fily Andoch et Johannis fily Pauli de eadem Kerthwelesd personis, contradiccionis velamine obviassent, ob quam contradiccionis inhibicionem idem homo vester pre­sente dicto nostro testimonio, eosdem Paulum filium Balfardi de Vereskew, Johannem filium Gregory, Nicolaum filium Ja­cobi, Gaspar necnon Georgium filium Johannis, Michaelem filium Andoch et Johannem filium Pauli nobiles de dicta Kerthwelesd, contra annotatos utrumque Michaelem et Nico­laum de eadem ad octavas festi beati Jacobi apostoli proxime venturas vestre serenitatis in presenciam evocasset, racionem contradiccionis eorum reddituros. Datum sedecimo die diei evocacionis prenótate, anno domini suprascripto. K i v ü 1 : Domino nostro regi pro Michaele filio condam H, köt. 11

Next

/
Thumbnails
Contents