Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

Wethes pro se personaliter, onus Michaelis fratris ipsorum in subscripts super se assumpmendo ab una, parte vero ex al­tera Nicolaus filius Johannis de Wethes predicta pro se simi­liter personaliter, onus Johannis fratris sui ad infrascripta ob­servanda consimiliter in se levando, in nostram venientes presenciam dixerunt et sponte sunt confessi eo modo, quod ipsi universa iura et quaslibet possessiones ac porciones pos­sessionarias ipsorum in possessionibus Vethes predicta, Wy­falu Almas Wada Chomokaz Pethry Vezend Therem in Zath­mariensi, necnon Bathor in Vgucha comitatibus existentibus et habitis, iuxta consignaciones et certarum metarum ereccio­nes per ipsas partes inter se ipsos factas et erectas, in duas rectas et equales partes séquestrassent et divisissent divisis­seque et séquestrasse retulerunt nostro in conspectu, tali vin­culo mediante, quod si qua parcium temporum in eventu pre­dictam divisionem et sequestracionem possessionariam per semet ipsos iuxta consignaciones et certarum metarum di­stincciones factam irritare et retractare et easdem de novo sequestrare attemptaret, extunc talis pars contra alteram in quinquaginta marcis fini argenti convinceretur eo facto ; ad quod eedem partes se personaliter, alios vero predictos ad onera in se assumpta spontanea coram nobis obligarunt vo­lúntate, harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Da­tum feria tercia próxima post festum Apparicionis beati Mi­chaelis archangeli, anno domini Millesimo quadringentesimó tricésimo quinto. Papíron, hátlapján pecsét nyomaival. Lad. 58. uro. 5. XCIV. A váradi káptalan Pálóczi Máté nádornak Budán, apr. 2 y én kelt rendeletére jelenti, hogy a Károlyiaknak, némely ole svai jobbágyaikon elkövetett erőszakosságok miatt a Czudar Benedek és Czudar Jakab fiai ellen emelt panaszos ügyét megvizsgáltatta. 1435. május 2j. Magnifico viro domino Mathyus de Palocz, regni Hun­garie palatino amico eorum honorando capitulum ecclesie

Next

/
Thumbnails
Contents