Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

LXXXI. A nagy-?nuzsaji bírák és esküitek előtt, polgártársuk Orrotlan Kelemen, a beregi-hágón bírt szőllejét és egyéb javait nejére Orsolyára hagyja. Nagy-Muzsaj, 1431. dec. 26. Nos Gregorius iudex ac Bartha custkor (így) necnon Lucas Fodor et Johannes necnon Ladislaus Torsas dicti, iurati de Nogmusay ceterique cives et universi hospites de eadem me­morie commendamus quibus expedit universis, quod accedens ad nostram presenciam providus vir Ladislaus Scelesi et Ja­cobus Tolwas necnon Blasius Torsas, oráculo vive vocis ipso­rum sunt confessi per hune modum, quod providus vir Cle­mens Orothlan cohospes noster licet corpore eger tarnen mente per omnia sanus talem condidisset testamentum, quod vineam suam totalem in territorio Nogmusay in Beregihago habitam et existentem ac in vicinitatibus vinearum Benedicti Batha a parte orientali, parte vero ex altera videlicet occi­dentali Blasy Torsas, eandem cum omnibus suis utilita­tibus et quibuslibet pertinencys universis concernencium (így) ac omnia sua bona per ipsum aquisitum (így) pro consorte sua domine Ursule (így) suis heredibus heredumque suorum successoribus testamentaliter permisit imo coram nobis per­misit iure perpetuo et irrevocabiliter possidenda tenenda et habenda, contradictore quolibet non obstante, secundum iura et libertatém dicte possessionis victimam bibisse ut moris est, tali vinculo interserto, quod quandocunque abhinc temporum in processu congeneracionibus et consangvineis prenotati Clementis Orothlan annotatam dominam Ursulam vel heredes eiusdem seu posteritates racione prenótate vinee et aliorum bonorum quovismodo impedirent vel molestare niterentur, extunc in vicio kalumpnie convicti deberent (így) ipso facto. Datum in Nogmusay, feria quarta próxima post festum Nativitatis Domini, anno domini Millesimo quadrin­gentesimo tricésimo primo. Papíron, a szöveg alá nyomott két gyűrűs pecsét maradványaival. Lad. l6. nro. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents