Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
et Johannes ac domina Margaretha parte ex altera nominibus quorum supra easdem scilicet porcionem et duas medias sessiones ipsorum supradictas concambialiter permutaverunt coram nobis; tali condicione mediante, quod memorati Nicolaus et domina Elizabeth pretactam dominam Annam in dominio dictarum duarum sessionum in dicta Kwzepchen habitarum et earumdem utilitatibus et pertinencys universis previa racione ab omnibus impetitoribus defensare et conservare debeant et teneantur proprys eorum laboribus et expensis, sin autem defensare non possent seu non curarent, extunc sepefata domina Anna in pretactam suam porcionem possessionariam in dicta Kwrthweles existentem reintrandi et rehabendi plenariam potestatis habeat facultatem ; et vice versa simili modo prescripta domina Anna iamfatos Nicolaum et dominam Elizabeth in dominio suprascripte porcionis in antedicta Kwrthweles habite eiusdemque utilitatibus et pertinencys universis ab omnibus impetitoribus defensare et conservare debeat et teneatur proprys suis laboribus et expensis, ubi vero defensare non posset seu non curaret, extunc sepedicti Nicolaus et domina Elizabeth in prescriptas duas medias ipsorum sessiones in annotata Kwzepchen sitas similiter reintrandi et rehabendi plenariam potestatis habeant facultatem ; insuper si dicta domina Anna aliqua edificia in superficie dictarum duarum mediarum sessionum construxerit et in eisdem pacifice permanere non posset, extunc eadem edificia ipsi Nicolaus et domina Elizabeth memórate domine Anne iuxta estimacionem proborum virorum per partes eligendorum persolvere debeant et teneantur. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes nostras privilegíales concessimus literas pendentis autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria quarta próxima post festum beati Michaelis archangeli, anno domini M m0 quadringentesimo tricésimo. Hártyán, melyről a rózsa-színű selyem zsinóron függött pecsét elveszett. Fase. 32. nro. 6.