Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
gistrum Thomam modo quo supra pretactis nostris servicys occupatum contra vim et formám pretactarum literarum nostrarum prorogatoriarum in huiuscemodi birsagys et iudiciorum oneribus, maxime ex eo quia pretacta possessio Porozlo modo quo supra nostram concernere dinoscitur maiestatem, innodari et aggravari non volumus, huiusmodique birsagia et quelibet iudiciorum gravamina in quibus pretactus magister Thomas in presentibus octavis festi Epiphaniarum domini contra quoscunque in facto sepefate possessionis Porozlo nuncupate convictus est et aggravatus, tarn ad partem iudiciariam quam eciam partis adverse porcionem cedencia, racionibus ex premissis sepefato magistro Thome penitus et per omnia de plenitudine nostre regie potestatis et gracia speciali revocando cassando et anullando duximus remittenda et relaxanda; quapropter fidelitati vestre firmo damus regio sub precepto, quatenus premissam causam statu in eodem in quo ante emanación em dictarum literarum vestrarum iudicialium existebat, ad predictas octavas festi beati Georgy martiris nunc venturas differre et prorogare debeatis, et secus faceré nullo modo presumatis ; presentes quoque post lecturam reddi iubemus presentanti. Datum in Macha, feria sexta próxima ante festum beati Gregory pape, anno domini Millesimo quadringentesimo vigésimo nono ; regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quadragesimo secundo, romanorum décimo nono et Bohemie nono. Papíron, a szöveg alá vörös viaszba nyomott kerek pecsét nyomaival. Lad. 15. nro. 21. LXXII. A rojcsai kerületbeli praedialisták Rojcsa város polgáraitól bizonyos határidőre ötven- és ismét tíz márkát vesznek fel kölcsön, a miről az oklevél a rojcsai polgárok nevében, de a praedialisták ispánjának pecsétje alatt állíttatik ki. Rojcsa, 142g. április 2j. Nos Thomas filius Briccy ac Benedictus et Anthonius fily Gregory dicti Drugychych cives de Roycha memorie