Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
vel Johannes filius Ladislai aut Blasius dictus Besenew de Neges sive Matheus sin Johannes filius Petri de Fornas ceu Dionisius de Zemere neve Blasius parvus de Dormanhaza alys absentibus homo noster ab omnibus quibus incumbit meram de premissis experiatur veritatem, quam tandem nobis fideliter rescribatis. Datum Bude, feria quarta próxima post festum beatorum Fabiani et Sebastiani martirum, anno domini Millesimo quadringentesimo vigésimo octavo. Nos igitur mandatis vestris obedientes ut tenemur, unacum prenotato Johanne filio Petri de Fornas nomine vestro nostrum hominem videlicet Vincencium chori nostri clericum ad premissa investiganda nostro pro testimonio transmisimus fide dignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in dominica Oculi novissime pretérita in comitatu Hevessiensi pariter procedendo, ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset eiusdem comitatus hominibus palam et occulte diligenter inquirendo talem de premissis scivissent veritatem, quod omnia premissa sicut tenor continet literarum prescriptarum et quemadmodum in persona dicti conquerentis vestre dictum extitit maiestati, suo modo perpetrata fuissent. Datum tercio die diei inquisicionis predicte, anno domini suprascripto. K i v ü 1 : Domino regi pro Thoma literato de Sadan contra Johannem filium Andrée de Kapy modo infrascripto inquisitoria. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival. Lad. 15. nro. 19. LXVII. A váradi káptalan előtt egy részről Bagos i Péter, más részről az Uraiak, Bagos és Ura birtokaiknak Rezege felöl való meg határ olás ár ól vallást tesznek. 1428. május 1. Capitulum ecclesie Waradiensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Petrus filius magistri Petri de Bagus onus eiusdem Petri patris sui in subscriptis