Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
hominibus ipsorum ad pertinencias possessionis eorumdem querulancium Embel vocate, de eisdem quadraginta plaustra frugum et bladorum iobagionum ipsorum exponen cium auferri et asportari ac quo ipsorum placuisset voluntati deduci fecissent, quodque ydem uterque Stephanus iobagiones annotatorum exponencium per terras et possessiones ipsorum pacifiée ire et proficisci non permitterent, sed quosdam ex ipsis spoliari quosdam vero verberan alios autem multiplicibus impedimentis diversimode hactenus affici fecissent et facerent incessanter propria ipsorum potencia mediante, in preiudicium et dampnum ipsorum atque iacturam manifestam ; petens a nobis idem Lancz suo et nominibus quibus supra, ipsis super hys remedium regale adhiberi opportunum. Unde cum nos universos regnicolas nostros semper et ubique, eo presertim in tempore quo in servicys nostris regalibus et sacre nostre corone (occup)ati sunt, a quorumlicet incursibus tutare debeamus et premuniré, velimusque ipsis expon eiitibus ex parte eorumdem utriusque (Stephani per vos) tamquam iudices per nostram maiestatem ad id specialiter deputatos iuris medelam deberé impertiri, igitur fidelitati vestre et cet in solidum firmissime precipimus et omnino volentes mandamus, quatenus receptis presentibus partibusque ipsis ad unum certum (diem) et locum vestri in presenciam accersitis, quibus et nos tenoré presencium illuc accederé iubemus, eisdemque aut earum legitimis procuratoribus presentibus ac auditis earumdem proposicionibus allegacionibus et responsionibus, eisdem exponentibus coram testimonio conventus ecclesie de Lelez, quod per ipsum conventum ad id serie presencium transmitti iubemus, ex parte eorumdem utriusque Stephani in meri iuris et iusticie ac debite et indilate satisfaccionis complementum adeo impenderé et exhibere debeatis, quod idem Lancz et fratres sui nostre de cetero superinde non cogantur querulare maiestati, auctoritate nostra regia vobis presentibus attributa mediante ; volumus (eciam quod si) quipiam vestrum servicys nostris regalibus aut alys quibuscunque suis occupatus agendis ad premissa accederé et (iudicio) commode interesse non posset, extunc unus vel duo vestrum alys absentibus omnia premissa et que vis premissorum singula at perficiat et exequa-