Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
quod cum nos ad instantes et legitimas peticiones Jacobi, Johannis fily Ladislai, Ladislai, Bartholomei fily Michaelis, Demetry fily Jacobi de Karol, nostros homines videlicet Petrum de Mandy, Gregorium de Sarolyan ad infrascriptam inquisicionem faciendam duximus destinandos, qui demum ydem homines nostri exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in eodem comitatu a nobilibus et ignobilibus et ab omnibus a quibus decens et opportunum fuisset, talem scivissent veritatem, quod Johannes Zudar de Olnad ex permissione et volúntate eiusdem, Albertum magnum de Kezy officiaient suum de Zamoszeg ad possessionem predictorum Olchova vocatam in dicto comitatu existentem destinasset, ibique molendinatorem eorumdem (így) de molendino extraxisset et ipsum nece miserabili interemisset ; insuper autem vice secundaria ad possessionem dictorum nobilium Olchova prenominatam idem Albertus irruisset, unum quendam iobagionem eorumdem videlicet Valentinum nomine de domo sua extrahendo et ad possessionem Zamoszeg deportasset ; vice terciaria universos populos et iobagiones dictorum Johannis Zudar in Zamoszeg Paly et Ewr commorantes ad dictam possessionem Olchova exsurgi faciendo et irruendo, ibique possessionem eiusdem Olchova circuendo quendam famulum Jacobum Peech iobagionem eorumdem captivasset captumque unacum porcis eiusdem ad possessionem Zamoszeg deportasset potencia ipsorum mediante, in preiudicium eorum et dampnum satis grande. Datum in Chenger, feria quarta próxima in die beate Barbare virginis, anno domini Millesimo quadringentesimo vigésimo sexto. Papíron, hátán gyűrűs pecsétek nyomaival. Lad. 14. nro. 36. LX. Garat Miklós nádor Czudar Jánosnak és Simonnak Károlyi Jakab, Bor in ez, Bertalan és János ellen foly ó perét az ország rendéi akaratával elhalasztja. Buda, 1427. jebr. 14. Nos Nicolaus de Gara regni LIungarie palatinus et iudex comanorum damus pro memoria, quod causam quam Johan-