Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

perpessus extitisset, potencia mediante, in preiudicium ipsius valde magnum ; que sic facta fore exhibicione unius litere in­quisitorie dicti conventus Simigiensis domino nostro regi ad suum regium literatorium mandátum rescripte declarans, eidem actori ex parte prefatorum in causam attractorum per nos in premissis iuris equitatem (petivit) impertiri ; quo audito Blasius filius Emerici de Egri pro prefatis nobili domina ac Georgio cum procuratorys literis dicti conventus Simigiensis in nostram exurgendo presenciam respondit ex adverso, quod ipsi in totali premissa accione et aquisicione dicti actoris in­nocentes essent penitus et immunes, ex parte autem iobagio­num ipsorum prescriptorum qui ad presens apud ipsos habe­rent(ur), iuxta regni consvetudinem in termino ulteriori eidem dando iudicium et iusticiam faceré prompti essent et parati ; et quia dicti procuratores parcium easdem partes in premissis ad ulteriorem comprobacionem nobis legitime requirentibus non commitebant, sed eisdem iuxta preexhibite unius litere inquisitorie vigorem per nos iudicium dari petebant, pro eo hys perceptis iudicantes commisimus eo modo, ut prefati no­bilis domina relicta ac Georgius filius condam Martini bani vigésimo quarto se nobilibus quilibet videlicet eorum duode­cimo se, octavo die festi beati Georgy martiris nunc venturi coram dicto conventu Simigiensi, super eo quod ipsi in totali premissa accione et aquisicione dicti actoris innocentes sint et existant penitus et immunes, sacramenta prestare, et tan­dem quindécimo die dicti festi beati Georgy martiris prefati nobilis domina relicta ac Georgius vel officialis ac villicus ipsorum ex parte prescriptorum iobagionum ipsorum in dicta villa Garnath (így) coram uno ex iudicibus nobilium comita­tus Simigiensis prefato Danch super premissis iudicium et iusticiam faceré et impenderé, et tandem ipsarum iuramenta­lium ac iudicy et iusticie impensionis seriem partes in literis memorati conventus Simigiensis ac vicecomitis et iudicum no­bilium dicti comitatus Simigiensis ad octavas prescripti festi beati Georgy martiris legitime perdurandas nobis reportare teneantur. Datum Bude, quadragesimo octavo die termini prenotati, anno domini M m0 quadringentesimo vigésimo quinto. Kivül: wSuper iuramentis pro nobili domina relicta ac

Next

/
Thumbnails
Contents