Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)

ad facies prefatarum possessionum Pachal Bayon et Kysthe­lek vocatarum vicinis et commetaneis ipsorum legitimé convo­catis et presentibus *) easdem per metas et signa metalia modo infrascripto reambulassent: prima enim meta prefate posses­sionis Pachal inciperet a plaga meridionali ex parte térre Monakur super quendam fontem scaturientem et ibi esset una meta terrea, deinde transeundo quandam vallem Machalapa­thak vocatam ad partém orientalem ad quoddam berch ascen­dendo sub quadam arbore querci esset similiter una meta ter­rea, abhinc infra ad eandem plagam versus rivulum Hwzioa­zoupathaka vocatum veniendo prope ipsum rivulum a parte possessionis Kurmend magistrorum Jacobi et Pauli filiorum Douse esset una meta terrea, dehinc autem per ipsum rivulum Hozioazoupatha (így) nuncupatum tendendo ad eandem pla-­gam ad quendam puteum Omsoukwth **) vocatum circa eun­dem Huzioazoupathak essent tres mete terree quarum posses­sioni unam Kurmend alteram dicte possessioni Pachul terciam vero Kystelegd distingere prefati nobiles de Pachal affirmas­sent, et ibi mete ipsius possessionis Pachal a parte antedicte possessionis Kurmend terminarentur iungerentque metis ipsius possessionis Kystelegd, et per eundem Huzioazoupatak ad plagam septemtrionalem per bonum spácium transeundo de­clinaret ad quandam vallem Faizowelgh vocatam et ibi a parte dicte possessionis Kurmend in eadem valle esset una meta terrea, hinc ad eandem plagam in ipsa valle procedendo in medio eiusdem vallis esset una meta terrea, inde ad caput ipsius vallis tendendo ad quandam vallem Ay dictam que egrederetur de capite dicte vallis progrederetur ad partém orientalem girando esset una meta terrea, et ibi mete ipsius possessionis Kystelegd a metis possessionis Kurmend sepa­rarentur et ipsa possessio Kystelegd inciperet metas habere cum quadam silva Pagun vocata, et deinde ad partém orien­talem quoddam berch transeundo et ad quendam montem ascendendo in latere ipsius montis esset una meta terrea, de­hinc ad eandem plagam ad vallem Boglusay dictam veniendo in descensu ipsius vallis essent tres mete quarum una dicte possessioni Kystelegd separaret, et ibi mete dicte possessionis *) Itt kimaradt: a c c e d e 11 d o. **) így, valószínűleg Mosoukwth helyett. 1. köt. ~ 16

Next

/
Thumbnails
Contents