Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)
precium eiusdem videlicet xxxv florenos pro eodem equo reddere et solvere curavisset; demum (tamen) annotatus Johannes filius predicti Andree unum equum ipsius Gregory in civitate Homena iuridice recaptivari fecisset, quem quidem Gregorium idem consocius noster ad rectificandum dictum equum vocasset, qui Gregorius non venisset nec misisset, quod ad scitum magnifici Johannis dicti Drugeth constat evidenter, quem equum eiusdem Gregory nunc prefatus Johannes apud se habere asseruisset, quem equum eidem Gregorio reddere voluisset eo modo, ut ipse Gregorius iuxta suum assumptum annotato Johanni precium sui equi, videlicet medietatem die dominico proximo post festum Pentecostes solvere debuisset, qui nec ipsam solucionem facere, nec vero equum suum neque autem quinque florenos ab eodem Johanne filio Andree recipére voluisset, qui quidem Gregorius precium memorati equi dicti Johannis tribus vicibus solvere assumpsisset et nunquam persolvere curavisset; et hec omnia premissa ad scitum predicti magnifici Johannis Drugeth constat evidenter. Dátum in Therebes, feria tercia proxima post festum beati Galli confessoris, anno domini Millesimo quadringentesimo sexto. Vízfoltoktól elmállott papíron, hátán pecsétek nyomaival. Lad. Z. nro. 88. CCCXXXIV. A budai káptalan Zsigmond királynak Budán, május 16-án kelt rendeletére Gyáli Miklós piát Kakas Istvánt Pest megyében fekvő gyáli és essöi birtokaiba beiktatja. 140J. június 3. Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habitiiris capitulum ecclesie Budensis salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod nos literas serenissimi principis domini Sigismundi dei grácia inclyti regis Hungarie Dalmacie Croacie etc. domini nostri naturális graciosissimi introductorias et statutorias nobis directas sumpma cum reverencia recepimus in hec verba: Sigismundus dei grácia rex Hunga-