Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)
subtus quoddam molendinum in fluvium Ipol vocatum ubi essent due mete antique quas renovassent, que quidem mete dictam possessionem Turynch dicti magistri Gregory a dicta possessione Alsouturynch dictorum filiorum magistri Johannis ab invicem separarent, et deinde autem in medio eiusdem fluvy descendendo per magnum spácium venissent ad locum ubi idem fluvius duplicaretur, ibique dicti procurator es ipsorum filiorum magistri Johannis metas erigere voluissent sed contradiccione prefati Petri fily Kilián hominis regy obviante ipsas metas erigere nequivissent eo quod dicte litere nostre erecciones novarum metarum non continuissent, et quia eedem partes ab eodem loco cum verbis altercativis et contenciosis recessissent ideo ipsi iuxta formám literarum nostrarum ulterius procedere non valuissent. Quibus quidem literis exhibitis et revisis, cum nos easdem partes eo quod eedem ad nostram requisicionem iuridicam in predictis reambulacione et metarum ereccione usque duplicacionem predicti fluvy Ipol factis se omnino contentasse et contentari velle affirmarant, ad perficiendam ac congruam et perfectam peraccionem premisse nostre iudiciarie commissionis per regium et dicti capituli Strigoniensis homines faciendam transmisissemus et seriem horum per idem capitulum ad octavum diem octavarum festi nativitatis beati Johannis Baptiste tunc venturum sine crástinacione dominó nostro regi fideliter rescribi commisissemus, tandem ipso octavo die occurrente prelibatus magister Gregorius personaliter ab una, parte vero ex altéra predicti Benedictus et Emericus pro ipsis filys magistri Johannis cum procuratorys literis regalibus nostrum iudiciarium adeundo conspectum, literas eiusdem capituli Strigoniensis super premissis regié excellencie rescriptas nobis presentarunt, in quibus comperimus seriose, quod cum ipsum capitulum iuxta continenciam premissarum literarum nostrarum adiudicatoriarum pro parte predicti magistri Gregory actoris honorabilem virum dominum Johannem archidiaconum Zolyensem, pro parte vero eorumdem filiorum magistri Johannis fily Alexandri discretum virum magistrum Hankonem socios et concanonicos eorum cum magistro Johanne curie regié notario ad hoc specialiter pro utrisque partibus deputato ad premissa exsequenda pro testimonys transmisisset fide dignos, tandem I. köt. 20