Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)

Vrdugh et Karulo de Béren ad faciem cuiusdam particule térre inter partes litigiose inter possessiones Forou et Egha­zasgerege vocatas habite, feria sexta proxima ante dominicam Estomihi tunc proxime preteritam accederent, et ydem qua­tuor probi nobiles viri primo veras et antiquas metas ipsarum possessionum Forou et Eghazasgerege vocatarum bene in­quirendo et investigando super facto predicte particule térre contenciose conscienciose arbitrarentur inter partes, quorum arbitrium ambe partes acceptare tenerentur; quod si tamen aliqua parcium arbitrium dictorum virorum non acceptaret, contra partém ipsum arbitrium acceptantem in decem marcis absque porcione iudicis ante litis ingressum persolvendis con­vinceretur eo facto; et insuper prefatus magister Johannes filius Alexandri eodem die et termino iuxta continenciam cuiusdam privilegy domini Karoli condam illustris regis Hun­garie iustas et veras metas possessionum sepedicti magistri Gregory, ubi possessiones eius possessionibus ipsius magistri Gregory vicinarentur, eidem Gregorio vei eius procuratori ostendere et assignare teneretur. Qui quidem homines dicti ca­pituli Strigoniensis cum eisdem hominibus regys ac Gregorio siculo necnon Sebastiano legitimo procuratore sepedicti ma­gistri Johannis fily Alexandri demum ad ipsum capitulum reversi eidem retulissent, quod cum in predicta sexta feria ante dominicam Estomihi ipse partes cum predictis quatuor nobilibus ad faciem ipsius particule térre litigiose accessissent et ydem quatuor nobiles viri inter ipsas partes arbitrari vo­luissent, tandem per ordinacionem et composicionem probo­rum virorum et eciam eorumdem arbitrorum eedem partes ad talem pacis et concordie unionem devenissent, quod eandem particulam térre inter ipsas possessiones Forrou et Eghazas­gerege adiacentem litigiosam, primo per quandam funem seu cordam a meta ipsius térre Forrou ponendo ac versus ipsam possessionem Eghazasgerege vocatam extendendo et men­surando in duas partes coequales per metas et cursus metales in eisdem literis contentas et expressos divisissent, cuius me­dietas a parte dicte térre Forrou adiacens memorato magistro Gregorio, reliqua vero medietas a parte térre Eghazasgerege existens memorato Johanni cum earum utilitatibus cessissent et sibi mutuo reliquissent pacifice possidendas; post hec autem

Next

/
Thumbnails
Contents