Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)

ratorum Petri et Jacobi filiorum Pauli in eadem Gerege ha­bita per prescriptum Nicolaum filium Johannis de Saagh ab exactoribus iudiciorum domini Nicolai Konth pridem palatini pro novem marcis redempta, pretextu vicinitatis et commeta­neitatis memorato Gregorio sic quemadmodum dicto Nicolao ad redimendum conveniret, igitur prefatus Gregorius medieta­tem dictarum novem marcarum annotato Nicolao filio Johan­nis infra octavas festi sancti Georgy martiris tunc venturas vei in eisdem reddere et persolvere, predictus vero Nicolaus medietatem dicte porcionis possessionarie annotatorum filio­rum Pauli per ipsum modo quo supra redempte eidem Grego­rio tamquam vicino dicte térre propinquo sub éadem condi­cione qua ipse eam possedisset, rehabita eadem pecunia absque exaccione frugum decimalium iobagionum suorum in eadem terra iam tunc seminatarum remittere et resignare deberent et tenerentur; preterea quia propter lutositatem et aquarum inundanciam metas possessionum suarum iuxta continenciam literalium suorum instrumentorum in locis necessarys erigi et renovare ad tunc non valuissent, igitur easdem similiter infra predictas octavas vei in eisdem octavis coram testimo­nio loci alicuius testimonialis quod ad hoc communi voto du­cerent eligendum, erigere et renovare tenerentur; ad hoc eciam idem Gregorius quibusdam literis annotati capituli Va­chyensis ipsum Nicolaum filium Johannis fily Alexandri per hominem regium sub testimonio dicti capituli ad premissa peragenda vocatum et ammonitum fore comprobarat. Quarum omnium premissarum literarum exhibicionibus factis, predictus Gregorius filius Sandrini super premissis iuxta continencias preexhibitarum literarum suarum ex parte predictorum filio­rum Johannis iudicium et iusticiam a nobis sibi dari postula­rat, quo percepto predictus Nicolaus filius Johannis respon­derat eo modo, quod prefatus Gregorius filius Sandrini me­dietatem predictarum novem marcarum in redempcionem medietatis dicte possessionarie porcionis dictorum filiorum Pauli iuxta arbitrariam composicionem predictorum sex pro­borum virorum sibi persolvisset, metasque possessionum ipsius Gregory a parte possessionum ipsorum extradare et renovari facere ac dictam porcionem possessionariam ipsorum filio­rum Pauli in duas partes dividere in termino per nos ipsis

Next

/
Thumbnails
Contents