Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)

CLXXXV. Az egri káptalan Egyeld Illyés és Demeter kértére Egyek birtokot illető saját 1334. évi pátens levelét privilegialis alak­ban adja ki számukra. 1367. január 22. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie Agriensis sa­lutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod Elyas filius Johannis fily Pyn­kust de Egyek pro se et pro Demetrio fratre suo ad nostram personaliter accedendo presenciam, exhibuit nobis literas nostras patentes super quadam porcione possessionaria in eadem possessione Egyek habita confectas tenoris et conti­nencie infrascripte, petens nos sua et eiusdem fratris sui in personis cum instancia, quod quia ipsi easdem ob metum emu­lórum suorum et viarum discrimina quo expediret semper se­cum in speciem deferre et per suos procuratores destinare non auderent, igitur nos tum pro eo et tum ob maiorem rei evidenciám et cautelam uberiorem totam formám earumdem nostris literis privilegialibus inseri nostroque sigillo autentico faceremus communiri; quarum tenor talis est: Nos capitulum stb. (I. az egri kápt. 1334. évi nov. 8-án kelt oklevelét, fön­tebb 76. sz. a.) Nos igitur legitimis et congruis peticionibus eorumdem ac iusticie annuentes, prefatas literas nobis quo­supra exhibitas de verbo ad verbum transscribi transscriptum­que earumdem presentibus literis nostris privilegialibus inseri fecimus cautela pro maiori. In cuius rei testimonium perpe­tuamque firmitatem presentes contulimus sigilli nostri auten­tici et pendentis munimine roboratas ac alphabeto intercisas; presentibus tamen Johanne preposito, Stephano lectore, Geor­gio cantore, Elya custode dominis, item Nicolao de Zemlyn, Johanne de Borsod, Nicolao de Borsua, Benedicto de Pankota, Nicolao de Pata, Nicolao de Wngh, Michaele de Tarcha, Petro de Heves archidiaconis et alys multis vitám ducentibus in dictaque ecclesia iugiter deo famulantibus. Dátum in die festi sancti Vincency martiris, anno domini M m0 ccc m0 sexagesimo septimo; regnante Lodovico dei grácia illustri rege Hun ga-

Next

/
Thumbnails
Contents