Éble Gábor: A nagykárolyi gróf Károlyi család leszármazása a leányági ivadékok feltüntetésével (Budapest, 1913)

Okleveles függelék

tum, totidemque fulcris se destitutum intellexisset, asquanimiter tolérasse, ac paterno mcerori eo, quod prasfatos ambos filios suos in fide et fidelitate Deo, Regi et Patriae debita, servitioque eorundem laudabiliter obiisse cognovisset, facile (nam propriam etiam vitam et sanguinem ideo saspius exponere et immolare non obhorruit) tempérasse, se ipsumque consolatum fuisse, et quemadmodum se prosperis attolli, ita adversis premi, aut commoveri nullatenus admisisse ; verum ingeni­tam animi fortitudinem et immotam constantiam, illam quidem contra quosvis hostes et vicissitudines, hanc vero in continuo erga superos, regemque et dominum suum ac augustam Dornum nostram devotionis zelo exemplariter retinuisse, palam et manifestum esset. Quorum laudabilibus vestigiis Tu quoque insistens, ab ineunte statim adole­scentia Tua non torpori et desidias animum applicuisti, verum post­habitis quibusvis vitiorum illecebris, omnigenarum virtutum viam te­rendam praselegisti, artibusque liberalibus imbutus, primum quidem in anno millesimo sexcentésimo octuagesimo séptimo honore et officio supremi comitis suprafati Comitatus Szattmariensis et dein tractu temporis tabulas regias judiciarias Baronali dignitate per altetitulatum divum condam imperatorem et regem Hungarias Leopoldum gloriosas reminiscentias, dominum genitorem olim nostrum desideratissimum clementissime condecoran meruisti. Postea vero procedente tempore, circa annum utpote millesimum septingentesimum tertium, dum recenter consopiti intestini motus in confiniis vicini Polonias regni sese ex­eruissent et jam sub expansis signis primula illa tumultuans hominum fasx et colluvies in cohortes deducta patriam depopulari ccepisset, Tu actutum velut non minus togas, quam et sago idoneus, assumpta et congregata ad latus Tuum partim prassidiaria, partim vero ex Comitatu Szattmariensi Tibi concredito conflata militia, tumultuantibus illis obviam processisses et aperto Marte in campo Dolháno, aliquot eorundem centurias aggressus, partim in fugam actas dispersisses et 13

Next

/
Thumbnails
Contents