Visegrád 1335 (Budapest, 2009)

Charters and translations - 3 September 1335

Latin ■«y 1335 Sept. 3 prestiti sacramenti, nisi primitus ad hoc dicti fratris nostri, regis Bohemie, filiorum suorum et heredum eorum expressus consensus accesserit et voluntas. Similiter si dictus fráter noster, rex Bohemie, lilii et heredes eorum de presenti guerra vel in futuro habenda cum prefatis ducibus Austrie et Stirie aut eorum heredibus ad unionem concordie devenire decreverint, hoc facéré non debeant sine nobis et filiis nostris sub virtute prius prestiti sacramenti, nisi primitus ad hoc noster, filiorum et heredum nostrorum consensus expressus accesserit et voluntas. Ceterum quociescumque nos reges, filios nostros et heredes nostros aut gentes nostras prestando subsidium aut modo alio quocumque convenire contigerit vel placuerit, semper tuti et illesi esse debeamus mutuo, penitus et securi. Hec igitur omnia et singula sub virtute prius prestiti sacramenti pro nobis, filiis nostris et heredibus et sub pena excommunicacionis papalis perpetuo promittimus presentibus inviolabiliter observare. Ipse eciam fráter, dominus rex Bohemie pro se, filiis suis et eorum heredibus eadem nobis, filiis nostris et heredibus viceversa, prout in premissis declaratum articulatim extitit, debeat et teneatur sub iuramento et pena predictis irrefragabiliter observare. In quorum omnium et singulorum suprascriptorum testimonium et perpetuám firmitatem nos dictus rex Hungarie cum dieto Ludovico, nato nostro presentes fecimus scribi litteras sigillorum nostrorum pendencium munimine roboratas. Datum in Alto Castro, die dominico proximo ante festům Nativitatis Beate Virginis, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo quinto. - In plica: Registratum per Johannem de Glacz,. 85

Next

/
Thumbnails
Contents