Reisz T. Csaba: Magyarország általános térképének elkészítése a 19. század első évtizedében - Lipszky János és segítői térképészeti vállalkozásának ismertetése (Budapest, 2002)
9. IRATGYŰJTEMÉNY
accuratiam vero astronomico-geographica longitudinis et latitudinis determinatio respectu nonnullorum ad minus punctorum essentialiter requiratur, elenvatio poli, quae exceptis tribus locis, Buda quippe, Tyrnavia et Agria nec non paucis adhuc punctis per caesareo-regium olim astronomum patrem Hell in itinere suo anno 1776 Agriam suscepto, designatis, excepta item designatione meridiani respectu nonnullorum punctorum per P. Liesganig anno 1762 perfecta, adhuc ubique desideraretur, saltem ad sequentia loca: Flumen, Carlo-Pago, Dubitza, Eszek, Zemlin, Vetus Orsóvá, Szigetit, Csacza, et Szakolcza, per exmittendum Speculae Budensis Astronomicae adjunctum Dánielem Bogdanich sumptibus publicis determinanda, in iisdemque meridiana linea ducenda benigne ordinaretur. Quum itaque opus isthoc, genuinae quippe geographicae mappae elaboratio, non modo perutile, sed etiam multis ex considerationibus necessarium esse perspi- ciatur, illud tamen absque praeattacta longitudinis et latitudinis astronomicae designatione pertici haud possit: Sua Serenitas Regia vices suas interponit, ut Majestas Vestra Sacratissima in promotionem hujus toti regno utilis objecti benigne admittere dignetur, quo praeattactus astronomiae adjunctus Daniel Bogdanich fine perficiendi hujus laboris ad expensas publicas exmittatur. Votum Utilitatem exactae mappae regni obsequentissima quoque cancellaria haec aulica agnoscit, ac ideo, licet sub regimine augustissimi olim imperatoris et regis Josephi Secundi circa accuratam regni mappam conficiendam provisiones factae, quin et dispositum fuerit, ut jam elaboratum tale quoddam opus per ejus temporis di- strictuales geometras in concursu comitatensium geometrarum revideretur, ac pro re nata rectificaretur, cum tamen qualecunque hujus generis opus, absque praevia praemissorum objectorum designatione semper aliquid ad sui perfectionem desideraturum sit; praeattactae Suae Serenitatis propositioni haec etiam obsequentissima cancellaria aulica prompte accedit, sumptus vero in hanc Danielis Bogdanits exmis- sionem, siquidem praementionatorum objectorum accurata designatio ad promovendas scientias spectet, hujusmodique mappa praeter alios usus publicos, litera- riorum quoque institutorum usibus deservitura sit, ex Fundo Studiorum dependendos esse existimat. Salvo caeteroquin altissimo Majestatis Vestrae Sacratissimae arbitrio, et suprema decisione caesareo regia Majestatis Vestrae Sacratissimae humillima et obsequentissima Cancellaria Regia Hungarico Aulica Comes Josephus Csáky Viennae 28a Septembris 1798. [Legfelsőbb elhatározás az ügyiratra rávezetve:] 274