Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECT. III. DE VICIS PROCESSUS INFERIORIS 603 occasu tractu Kovácsiensi} atque Pere mártoniensi,2 et denique praedio Peite a septentrio­ne,3 quod C. Zichii4 ditionis est. 27. ) Öskü eorundem Comitum Zichy haeredium,5 distat a Palota milliaris quadrante in occidentem, a qua Palota uno tantum interiacente praedio Banta, eiusdem dominii dis- separatur. Alioqui a praedio illo versus meridiem circumvenit vicum praedium Püt, et vicus Pere marton,6 in occidentem vero Vilonya, et Soly pagi, et denique in septentrio­nem7 pagus Hagymáskér,8 et iterum praedium Bala, in orientem autem aestivum versus Palotam vicus Tés,9 in monte Bakony. Insidet autem vicus terrae petrosae, et tenaci, mul­tisque saxis, et lacunis impeditae. Nam uti ab oriente solum eius tenet paludem, seu [p. 158.] paludis vetustae Tikiri vestigia, ita ab occidente est ei palus alia, ex qua in paludem Tikiriensemw larga unda influit. A meridie ei est obiectus collis pulchro sacello rotundae formae, atque turbinato tecto exornatus religionis catholicae. Sed vero praeter catholicos sunt etiam evangelici, quibus pariter liberum exercitium. Caeterum colonia est Slavica variis ex partibus Hungáriáé superioribus huc confluens, pulchreque indulgentia dominii in terra alioquin11 sterili proficiens. 28. ) Sz. István12 recedit ab Öskü in occidentem milliari dimidio Germanico, insidetque rivulo Set, loco lacustri, ideoque solo glareoso, et tempore sicco tenaci, parvo territorio, quod ab oriente Vilonya, ab occasu praedia Papvasari, atque Liter, a septentrione13 autem pagus Soly arcte incingunt. Caeterum quod ab uligine liberum, collibus atque dumetis absolvitur: indeque vitis nonnulla positio. Hungari sunt, et reformati, libero gaudentes religionis exercitio. Parent autem C. Zichy}4 29. ) Soly priori15 positione, colonia, religione, et exercitio suppar. Neque terrenum maius est; proxime enim adiacent ei ab oriente aestivo pagus Öskü, hiberno16 autem Vilonya, a meridie Szent István, ab occasu Kadarta, et a septentrione17 Hagymáskér,18 quae omnia dimidio milliari longius19 non recedunt, plurima ad iactum tormenti vicina sunt. Paret PP. Szircziensibus.20 30. ) Hagymáskér21 vicus episcopi Veszprimiensis22 loco pariter petroso, glareoso, atque duro, penes rivum Sét, in via nempe regia Veszprimiensi,23 et Albensi. Circa eum sunt ab oriente hiberno24 Öskü, [p. 159.] aestivo Bala, a meridie Soly, et Szent István 25 ab occi­dente Kadarta, atque Rátot,2b a septentrione27 Olaszfalu, et praedium Nádasdii28 Pere, quod incolae pro annuo aere conducunt, ob defectum29 terreni sui. Nisi enim ad prae­dium hoc, et alia remotiora recurrerent agricolationis gratia, subsistere loco nequirent. Est et his permissum religionis, quam colunt, exercitium, nempe reformatae.30 31. ) Kadárta recedit a priori in occidentem, ea plane via, qua Veszprémium31 abitur. Id autem distat ab eo dimidio milliari, uti ab Hagymáskér22 sed propiora33 ei sunt a meridie 1 A p. 154. Kovácsiensi 2 Pere mártoniensi A p. 154. Peremartonensi 3 A p. 154. septemtrione 4 Zichii A p. 154. Emerici Zichi 5 eorundem... heredium A p. 154. eiusdem Comitis, et Ioannis Zichi haeredium. 6 Pere marton A p. 154. Peremarton 7 A p. 154. septemtrionem 8 A p. 154. Hagymaskér 9 A p. 154. Thés 10 A p. 154. Tikirensem 11 A p. 154. alioqui 12 Sz. István A p. 154. Sz. István 13 A p. 154. septemtrione 14 C. Zichy A p. 154. C. Io. Zichi 15 corr. ex pari sec. A p. 154. 16 corr. ex hyberno 17 A p. 154. septemtrione 18 A p. 154. Hagymaskér 19 add. a nobis 20 pro paret... Szicziensibus A p. 154. imperatur autem pago a monachis Szircziensibus. 21 A p. 154. Hagymaskér 22 A p. 154. Veszprémiensis 23 A p. 154. Veszprémiensi 24 corr. ex hyberno 25 Sz. István A p. 154. Sz. István 26 A p. 154. Ratot 27 A p. 154. septemtrione 28 A p. 155. Nadasdii 29 corr. ex deffectum 30 exercitium... reformatae A p. 155. reformatae exercitium 31 A p. 155. Veszpremium 32 A p. 155. Hagymaskér 33 corr. ex propria sec. A p. 155. Öskü. Szent István. Soly. Hagymáskér. Kadárta.

Next

/
Thumbnails
Contents