Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECT. III. DE VICIS PROCESSUS INFERIORIS 599 tantum interfluente rivulo, seu lacuna ab eodem dirimitur inter septen[p. 150.]trionem, et ortum. Ab ortu versus meridiem remotius paullo est praedium Gyönköd,! et iterum ex ea parte versus Simontornya praedium Igdr comitatus huius finitimum, indeque inclina­tius versus Sivonem praedium Vám, et vicissim iuxta fluvium eundem in occasum prae­dia Dád, Tóti,2 Sári,3 atque Bogár, in septentrionem4 autem Ángya, quae omnia terre­num Bolhássiense5 ambitu milliarium, plus minus duorum circumveniunt: pertinentque Sadri/' et Tóti1 ad principem Eszterházi, Vám8 vero ad C. Zichy, et ad Meszlenyi Dád, et Igar, reliquis omnibus ad Kenessios, Lossonczios/ et Roboszios10 spectantibus, tamet­si pago, et medietati praediorum unice Stephanus Kenessei dominetur. Nam et domus eidem commoda satis, et honesta pro diverticulo, villicationeque in vico est, et coloni omnes tenentur servitiis eiusdem solius heri, aediculis a domo herili contigue per de­clivia penes lacunam vallis ibidem depressae, hinc illis sparsis. In medio vici templum est exercitio eius libero ab incolis ipsis exstructum. Adhaerent enim confessioni omnes cum hero Helveticae. Inde passim terrae versus occidentem arabiles, feraces tritici, et omnium, sine laetamine.11 Reliqua pascuis inserviunt; nullae illic aquae molares, silvae nullae, cuncta aperta, at non tam plana,12 quam eminentibus hinc, illinc clivis hiulca. 15. ) Enying vicus populosus, et elegans in late patenti campo, recedit a Balatoné mil- liari uno in orientem, ex eademque parte confinis est praedio [p. 151.] Fekete, pago au­tem Mezeő Komárom/3 et praediis Sz. Mihály/4 et Kustyán15 in meridiem, in occiden­tem vicis Maros, et Szabadi, et in septentrionem16 Bosok, et Lepse'n. Quae uti a pago di­stant quadrante, Bosok, atque Lepsén dimidio milliari, ita neque remotiora sunt reliqua, si Mezeő Komárom/1 Marosayst, et Szabadi excipias, quae singula, singulis milliaribus disterminantur. Eo ergo territorio plano, et campestri agri sunt arabiles in orientem, et meridiem, tritici gemina aratione feraces; solo alioqui sabuloso, sed pingui. Vitem etiam nonnulli posuerunt, inter meridiem, et occasum, rubelli, et parvi usus. Reliqua sunt pascua, et parca hinc, illinc foenisecia. Ipse vicus ab oriente in occidentem porrec­tus, disiicit18 domos, et aediculas, ordine haud aequali, per terreni positionem erectam, eamque ob rem in oculos pulcherrime19 incurrit accedentibus, templo veteri a fine, novo in medio pagi ab incolis ipsis exstructo, religionis, et exercitii liberi reformati, ditionis Ludovico Bottyanianae,10 seu lineae palatinalis,’ quibus et praedia vi­cina, Kustyán,2' et22 Szt. Mihály23 vindicantur. Caeterum a vico isto24 nomen acceperunt olim celeberrimi, dum viverent, qui parti huius orae non modicae domina­bantur, Törökii ab Enying.23 16. ) Bosok exilis pagellus Gregorio Ve'gyázoianus26 religionis partim catholicae, eccle­siae Mezzeő Komáromiensis27 sacris frequentandis adstrictae, partim vero reformatae, 1 A p. 149. Gyönked 2 A p. 149. Toti 3 A p. 149. Sari 4 A p. 149. septemtrionem 5 A p. 149. Bolhasiense 6Ap. 149. Saari 7Ap. 149. Toti 8Ap. 149. Vam 9 A p. 149. Losonczios 10 A p. 149. Robozios uAp. 149. add. seminum 12 corr. ex plena sec. A p. 149. 13 Mezző Komárom A p. 150. Mezö-Komarom 14 Sz. Mihály A p. 150. Sz. Mihály 5 A p. 150. Kústány 16 A p. 150. septemtrionem 17 Mezeő Komárom A p. 150. Mezökomarom 18 corr. ex disjicit 19 A p. 150. pulchre 20 A p. 150. Battyaniorum 21 A p. 150. Kustany 22 add. sec. A p. 150. 23 Szt. Mihány A p. 150. Sz. Mihály 24 A p. 150. isthoc 25 quiparti... ab Enying A p. 150. Törökii ab Enying, qui parti haud exiguae regionis huius dominabantur. 26 Gregorio Ve'gyázoianus A p. 150. Gregorii Végyazó 27 Mezzeő Komáromiensis A p. 150. Mezökomaromiensis 1 1 Etiam haec a copista Francisco Szarka addita esse verisimile est. Vide notam nostram i. in p. priore. Enying. Bosok.

Next

/
Thumbnails
Contents