Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECT. II. DE OPPIDIS PROCESSUS INFERIOR. VESPRÉMIUM, PALOTA 591 barbarorum destitui egerunt semper operam, quam in aliis fortioribus mireris. Soli sae­pe arcem tuebantur, soli obtinebant, soli quotidie excursantes, innumera barbarorum capita victoriae documento ex vicinis Turearum [p. 135.] praesidiis reportabant. Tota ea viae acclivitas, quae ex oppido arx subitur, utrinque longariis interclusa capita saepe Turearum, quos filii Veszprémienses1 trucidarunt, plus, minus mille per longarios paxillis infixa praesentabat. Ipsi etiam Veszprémienses cum victum Viennae barbarum subolfece- runt,2 accedentes Tureos praecipuos praesidii gratia in arce ad unum omnes conciderunt, fideles se regi praestituri. Necdum3 degenerarunt ab eadem prisca virtute: tamen nescio qua sive ipsorum negligentia sive4 ob alias caussas anno MDCCXXIV. suffragante ipso antistite Emerico Eszterházi,5 consentienteque rege, oppidani a nobilibus distincti, illis in pristinas libertates, et privilegia adsertis, hi6 tributis, et censibus exhibendis, om- nibusque portandis oneribus sunt subiecti. Alioqui terrenum eis7 parvum, ab oriente Rátoto, et Kadarta, a meridie Sz. Királ Szabadgya, et praedio Feisz,8 ab occasu pago Vámos, et praedio Csatár, a septentrione9 praediis Esek-vár.,10 et Jutas undique propin­quis11 coarctatur. Id etiam quod interest, solo est duro, lapidoso, et sterili. Nihil enim fert, nisi parum segetis, expensis magnis. Mirabamur ea terrae malignitate posse subsi­stere quemquam cum honore: sed disquirentes percepimus heic etiam in vastitates re­curri, et praedia, indeque pro annuo aere defectum huius suppleri. Caeterum incolae sunt Hungari Germanis mixti, diversae religionis, unius tantum, catholicae, publico di­vino cultu, reliquis ad vicinias relegatis. Vivunt tamen omnes [p. 136.] amice, et prae­clara commercii concordia. Nundinae eis annuae diebus D. Gregorii, Laurentii, et Nicolai, magna saepe frequentia, fructu tamen haud magno sunt permissae; quippe earum pro­ventus12 dimidio ad episcopalem ditionem redundante. Ad extremum id ab oppidi anti­quitate reliquum est, quod feminae13 Veszprimienses,14 continua Margarithae imita­tione,15 caput, monialium ad instar, complicato, et a tergo defluente linteo revinciant. II. Oppidum Palota Distat VeszprimioXk in orientem milliarium duorum intervallo, occupatque fines Provinciae Alba-Regalensis, ex ea parte, qua ab Inota vico,17 et praediis Kuti, et Lsztemer quadran­te horae unius disterminatur. Sunt autem eidem contermini in Comitatu Veszprémiensi in meridiem vicus Osi, et in occidentem Oskü, nec non praedium Csősz in septentrio­nem.18 Ipsum oppidum tenet radices silvae, et montium Bakony, speciatim autem subia- cet monti Bőrhegy19 a meridie, pulchro20 eminenti loco, retracto tamen paullulum, ex eademque parte concavo. Sed qua a radicibus montis versus21 meridiem spectat, laetis­simi est adspectus. Inde enim ab oriente Albam Regalem, hinc Vesprémium prospicit, in­ter quae medio quasi est itinere. Praesertim Castella Comitum Ziehyorum,22 qui oppido dominantur, unum, idemque vetustius23 C. Iohannis [p. 137.] Zichy24 alterum recentius, 1 A p. 141. Vesprimienses 2 A p. 141. subolfacerent 3 ante necdum A p. 141. add. et quamvis 4 add. a nobis 5 A p. 141. Eszterbazi 6 corr. ex his sec. A p. 141. 7 A p. 141. eisdem 8 corr. ex Fecsz sec. A p. 141. 9 A p. 141. septemtrione 10 A p. 141. Esekvár 11 corr. ex propingvis 12 corr. ex proventu sec. A p. 141. 13 corr. exfaeminae 14 A p. 141. Veszprémienses 15 suppi, sec. A. p. 141. 16 A p. 141. Veszpremio 17 A p. 141. viculo 18 A p. 141. septemtrionem 19 Bőr hegy A p. 141. Borhegy 20 A p. 141. pulchre 21 add. sec. A p. 141. 22 A p. 141. Zichiorum 23 A p. 141. add. haeredium 24 Iohannis Zichy A p. 141. Ioannis Zichi iam hodie portandis oneribus subiecti: ager sterilis: incolae Hungari Germanis mixti: gestus feminarum. Palotae situs:

Next

/
Thumbnails
Contents