Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECTIO II. DE PAGIS PROCESSUS MEDIOCRIS 579 viculo ex latere montis aquilonaris deiectus. In eodem rivulo infra Város Löd,1 eademque vallicula dramatis spatio distat mola serraria, vitriariaque officina, nonnullis domunculis operariorum Germanicorum adstructis. Eam Pilye,2 a Slavico Pyla nominant. Sed etiam Város Löd3 Germanorum colonia est, annis abhinc aliquot4 ex Virtzburgia, Moguntia, Suevia, aliisque provinciis Germanicis huc deducta, quae locum eundem adeo silvestrem, et salebrosum occupans, ut ne domibus ponendis, multo minus agris, pratisque commo­dum5 videret, singulari industria exstirpavit, excoluitque, auctaque deinde6 iam et sacer­dotem suum, lingua,7 ut est Germanica, catholica autem religione, una cum aede sacra exstructa veneretur. In fine vici occidentalis habet [p. 114.] templum magnificum olim, atque amplum, sed arboribus vastis obsitum, desolatumque, et modico cultu8 reparabi­le. Ibidem et claustri olim Templaristarum, ut vulgo fertur, sunt vestigia. Sed et Kis Löd9 adiacet' templum reparabilis operis ad aquilona. Caeterum ex Város lődiensi monte non tantum oritur Torna, sed Bitva quoque, hac ex latere aquilonari, illa australi manante. Communes sunt omnibus tribus pagellis silvae, atque pascua, tametsi agri arabiles, foe- niseciaque singulis distinguantur.10 35. ) Ajka vicus olim populosus, uti parietinae templi, erectiori loco eius adhuc luculen­ter stantis, innuunt. Sed vero a sorte ea, qua tum florebat, primum desolatione barba­rica, deinde temporum iniuriis aliis adeo descivit, ut quamvis nunc etiam plusculas do­mos numeret, vix tamen parte dimidia praeteriti floris sui nomen tuetur. In valle est, sed etiam per acclivia domicilia diffundit. Incolas habet Hungaros evangelicos potiores, admistis tamen catholicis pauculis, pluribus tamen reformatis. Itaque templum, et mini­ster evangelicis libere permittitur, catholicis ob paucitatem in Deve cser sacra agentibus. Distat autem Devecser milliari unico in occidentem. Ex eadem parte tamen termina­tur territorium Ajkense finibus Berindensibus, paulloque inclinatius in aquilonem prae­dio Gyepes, quod eum a Pólyán distinguit.11 Ex eodem aquilone accedunt ad eum fines Rendek, [p. 115.] atque Kis lődiensis terreni. Longius est in orientem terrenum Szt. Gál, et in meridiem Vásony, uterque enim vicus distat binis milliaribus. Sed partes eae, uti et quae cum Kis Löd, et Rendek finiuntur, in meras abeunt silvas, atque inutiles montes Bakonios. Circa pagum est aliquid soli sabuloso argillacei,12 ideoque nisi bene subigatur, sterile torrentibus ingruentibus inutileque. Paret Vigyázonibus, Sándoriis, Armbrusteriis.13 36. ) Berindviculus exilis coloniae Germaniae, ante annos nonnullos confluentis catholi­cae, praeter aliquot Hungaros veteranos incolas religionis reformatae, subest ditioni mo­nachorum Szirczensium, estque vicinus priori in meridiem quadrantis horae itinere, ha- betque conterminos ab oriente praedium Csikuth, et a meridie Tósok. 37. ) Tó-sok. Nomen ei peperit paludum multitudo. Ita vicinus est Berindo, ut ni li­nea quaedam intercederet, unum esse pagum crederes, nec mereretur distinctionem, ob exilitatem coloniae, nisi dispari domino dominaretur. Pertinet enim ad abbatiam 1 Város Löd Ap. 135. Varaslöd 2 A p. 135. Pylie 3 Város Löd A p. 135. Varoslöd 4 aliquot A p. 135. circiter decem 5 commodum add. a nobis 6 A p. 135. proinde 7 corr. ex lingva 8 modico cultu malim non modico cultu 9 Kis Lód A p. 135. Kis-löd 10 corr. ex distingvantur 11 corr. ex distingvit 12 corr. ex argillacoi 13 corr. ex Arenbrusteriis ' Hic paginae sex in ms. A desiderantur (inter paginas 133. et 136., in originali paginatione pp. 63-yo.). Deest ergo in ms. A pars ea, quae ex verbo sequenti („templum") extenditur usque ad verba „Bakoniae se dißfundentis) ” in descriptione „arcis Palotae veteris" (in hoc tomo p. 383.). Ajka. Berind. Tósok.

Next

/
Thumbnails
Contents