Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
570 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. Jánosi. Kis Pirith. Nagy Perith. Kis Kamond. 9. ) Jánosi curia nobilis est inter Csöglye, et Egerallya propter Marczal loco laeto, ac hilari. Eam olim a Jdnosiis1 excultam, et postea desolatam adhuc tenent non tantum prognati Jánosii,2 sed etiam per feminas3 Paullus Búzás J cui et domicilium ibidem est, et reliqui. 10. ) Kis Pirith distat a Csöglye quadrante horae in occidentem hibernum,5 vicus re ipsa [p. 97] exilis, nam aliquot modicis tantum aediculis6 constat, eratque nihil aliud olim, quam curia quaedam Pirithiorum, quorum masculis heredibus7 coniugiis in vicinum Csöglye translatis, hereditas8 feminina9 viculum nunc possidet. Est autem ei adfinis ab oriente vicus Csöglje,10 a meridie Csősz, et Kerta, et ab occidente Nagy Perith', nam versus septentrionem11 dirimitur rivo Marczal, seu lacunis ex Marczalo versus Csögle12 restagnantibus. Terreno est plano, sabuloso, silvestri in meridiem, in reliquas plagas aperto, multum tamen a Marczalo ex aquilone aquoso, et pene13 nullius prati.14 Incolae sunt reformati.15 11. ) Nagy Perith quasi maius Pirith cedit priori in occidentem, habetque ab oriente adfi- nem Csöglye, a meridie Kerta, atque in occasum Kamond. Versus Kamond est ei praedium quoddam Üllő-fa,16 eo tamen si careret, omni silva omnique destitueretur agricolatione. Nam in terreno vici proprio exigua tantum est, et parvae utilitatis rusticatio. Caeterum sunt h e i c familiae complures Buriannianaf Vecseiana, Gállyianaf Hajmá- sianaf Szigethiana,20 Gothárdiana,21 Domaiana,22 quarum maiores23 possessionem viculi accepere.24 Ipsaeque eaedem familiae distinctis Litteris Palatinalibus, alii a Nicolao de Eszthorász,25 alii a Nicolao Pállff2b in eadem possessione27 et nobilitate sunt stabilitae. 12. ) Kis-Kamond abest a priore in occidentem milliari plus quam dimidio, terminatur- que ab oriente praedio Üllőfa, et pago Kerta, inde in meridiem vicinus ei est pagus Nagy Kamond, quasi [p. 98.] Kamond maius, tametsi multo minor sit, quum is paucis tantummodo colonis non pridem28 insessus sit, olim procul dubio29 populosior. Alioquin30 noster Kis Kamond in diplomatibus31 audit Nagy - Kamond, aut Felső Kamond?2 Inde familiola KamandianaJ3 quae praeter Erdődios, KériosJ4 Vajdaios, Bogyaios, Ferencziosque olim ope Ladislai Hoszutóthü a Ferdinando anno MDL. impetratam curiam unam usque hue tenet, in complures iam lineas amplificata.1 Itaque partim multitudine suorum, partim soli natura, et beneficio aegre potest tueri nobilitarem auctoritatem. Maximam enim partem habet sabulo, et steriles passim arenae. Id etiam quod usui pago esset, uliginosa, aquosaque Marczali rivi qualitate vitiatur. 1 A p. 123. Janosiis 2 A p. 123. Jánosit 3 corr. ex faeminas 4 Paullus Búzás A p. 123. Paulus Buzas 5 corr. ex hybernum 6 tantum aediculis A p. 123. aediculis tantum 7 corr. ex haeredibus 8 corr. ex haereditas 9 A p. 123.foeminina 10 Csöglje A p. 123. Csöglye 11 A p. 123. septemtrionem 12 A p. 123. Csöglye 13 corr. poene 14 A p. 123. add. Alioqui 15 A p. 123. add. Pariter 16 Üllő-fa A p. 123. Üllöfa 17 A p. 123. Burianiana 18 A p. 123. Galliana 19 A p. 123. Hajmasiana 20 A p. 123. Szigetiana 21 A p. 123. Gothardiana 22 A p. 123. Damaiana 23 corr. ex matres sec. A p. 123. 24 A p. 123. anquisivere (!) 25 A p. 124. Esztorasz 26 A p. 124. Paljfy 27 corr. expossessioem 28 non pridem A p. 124. nuper 29 corr. exproculdubio 30 Ap. 124. alioqui 31 corr. ex diplomate; A p. 124. diplomatis 32 Felső Kamond A p. 124. Felsö-Kamond 33 A p. 124. Kamondiana 34 A p. 124. Kerios 35 A p. 124. Hoszutothi ' De hoc diplomate, si quid fuit, nil indagare potuimus', certum vero est, in pagis pluribus, et inter eos etiam in Felsőkamond, portiones quasdam possessionarias, quas iam antea familia sua possederat, a Ferdinando rege nova donatione accepisse Ladislaum Hosszútóthy d. 28. Aug. 1548. Vide Libri Regii nr. 2.jiy.